Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/74

E Wikisource
Haec pagina emendata est

mittit. Necesse est explōrātōremn cōnsilia latrōnum cognōscere. Hoc, autem, est difficile. Quaestor est vir magnae virtūtis. Cōnsul eum mittit.

Inter mīlitēs et castellum latrōnum est parvum flūmen. Nisi pōns ā latrōnibus dēfendētur, mox mīlitēs trāns pontem sub colle erunt. Diū signum explōrātōris exspectant. Post arborem prope castellum quaestor stat. Cōnsilia latrōnum audit. Subitō mīlitēs aliquid albī vident. Hoc est signum. Trāns pontem cōnsul mīlitēs dūcit. Ē castellō tēla iaciuntur, sed alia tēla ā mīlitibus mittuntur. Mox imperātor latrōnum ē castellō properat. Mīlitēs repellere nōn potest quod comitēs ignāvī sunt. Pācem petit. Imperātōrēs inter sē dīcunt. Alter imperat, alter pāret. Latrōnēs capiuntur et diū in vinculīs manent. Multōs annōs per tōtam terram est pāx. Rēs pūblica tandem lībera est.

Subitō sonitus audītur. Quid est? Hoc est signum ā magistrā datum. Nōn est signum ad oppugnandum. Tempus est domum īre. Utraque pars discipulōrum signō pāret. Uterque imperātor hoc dīcit: “Hic est fīnis bellī. Crās iterum mīlitēs atque latrōnēs erimus.”

ANSWER IN ENGLISH
  1. Quī sunt latrōnēs?
  2. Quālis exercitus est altera pars discipulōrum?
  3. Quis mīlitēs dūcit?
  4. Quālis vir est dux?
  5. Cūr cōnsul explōrātōrem mittit? Quis est?
  6. Quō tempore imperātor mīlitēs trāns pontem dūcit?
  7. Quis prīmum pācem petit? Cūr?