Haec pagina emendata et bis lecta est
cibum pecūniamque rogāvī. Quandō iterum domum vidēbō? Hoc nōn spērō. Nihil spērō. Tantum mare patriam meam ab hāc terrā dīvidit. Fēlīx nōn sum. Sapiēns nōn eram ubi in numerō hostium eram. Sī umquam iterum patriam vidēbō, quanta erit laetitia mea! Iterum perfidus nōn erō.”
Eādem nocte agricola nautam vīsitāvit. Virum miserum vīdit et fābulam eius audīvit. “Mox,” inquit agricola, “auxilium dēsīderābō quod in agrīs necesse est multās rēs facere. Cupisne mēcum labōrāre?”
“Hoc maximē volō,” respondit vir. Nunc uterque erat laetus; alter quod auxilium habitūrus erat, alter quod labōrāre cupīvit.
ANSWER IN ENGLISH
- Quandō vir ad casam nautae pervēnit?
- Quālis vir erat?
- Eratne hic vir semper perfidus?
- Cūr perfidus fīēbat?
- Cūr erat exsul?
- Quō modō sentiēbat?
- Quō modō agricola auxilium dabat?