Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/77

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
XXXVIII

Nox est et in casā nautae est agricola,, pater Casst. Omnēs prope focum sedent et virt fābulās nārrant. Haec est fābula agricolae. "Ōlim multīs ante annīs ad oppidum frūmentum ferēbam. IllIs temporibus oppidum longē aberat. Equī erant tardi et 8aepe necesse erat sērā hōrā per silvam redire. Ubi in oppidum pervēnī, multī alil agricolae hūc convēnerant et colloquium erat longum et omnibus grātum. Vesper appropinquābat et erat tempus domum redīre. Tandem cum pecūniā quam prō frūmentō accēperam iter facere coepi. Nihil timēbam. Nihil perīculi in cōnspectū erat. Ubique erat pāx. Lūna erat magna et clāra. Quandō pontem trānsīre coepi, subitō ā dextrā et ā sinistrā duo virī erant in cōnspectū. Alter corpus parvum sed vōcem magnam habēbat; alter erat vir magnā vī. Carrō statim appropinquāvērunt. Vir parvus magnā vōce hōc modō clāmāvit: “Stā! Quantam pecūniam habēs? Eam nōbis dā. Properā. Si id nōn faciēs, tē occi- dēmus. "Primō nihil respondi neque fēcī. Deinde, quod illi virī magnă vĨ vidēbantur et impetum eōrum timui, cōnsilium celeriter cēpi. Hōc modō mēcum dixi: Nūlla arma habeō et nūllōs sociōs. Nihil conicere possum. Sic mē dēfendere nōn possum. Salūtem in fugā petam. Paene exsul sum. At sī ego homō sapiēns sum, pecūniam meam rapi nōn sinam. Equī sōli mē servābunt.! "Nunc latrōnēs in summō carrō stābant. Subitō equōs meōs incitāvi. Latrōnēs, quī id nōn exspectābant, nōn iam in carrō stūre poterant. Subitō in grāmine iacēbant. Tergum meum verti et ē cōnspectū eōrum properāvĨ. Celeriter equī