Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/78

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

mei currebant. Diū, autem, vōcēs latrōnum audivi. Diū clā- mōrēs eōrum mē perterrēbant. Pontem tūto trānsieram. Etiam equī perīculum impetūs sentīre vidēbantur.. Usque ad iānuam stabuli magnā vī cucurrērunt. Victōria mea erat grāta. Amīcī mei mē nōbilem fortemque putābant."” Agricola finem fabulae facit. Sērō ē cōnspectū nautae et casae eius agricola domum redit. Focus est locus grātus Carolō et Mariae qu agricolam mox reditūrum esse spērant. Circum focum multās hōrās laetās puer et puella agunt.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Ubi omnēs sedent?
  2. Cūr agricola sērō per silvam veniēbat?
  3. Qualēs virl erant latrōnēs?
  4. Quid parvus vir dixit?
  5. Quō modō agricola sē defendit?