Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/79

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
XXXIX

Paucis ante diebus discipulī castellum aedificāre cōnstituērunt. Altera pars mžteriam parābat, altera castellum aedificāre coepit. Qutdam puerī in silvam prōcēdēbant. Secūrēs sūmēbant quod cōpiam māteriae habēre necesse erat. Secūribus paucās arborēs parvās caedēbant. Cum arboribus ad scholam redibant. Hic altera pars discipulōrum omnia dis- pōnēbat. Quandō omnia disposita erant et castellum factum erat, septem discipulī in castellum convēnērunt. Dē impetū barbarōrum monitī erant et omnēs agricolae domōs suās reliquerant et hīc salūtem petēbant. Duo ē discipulīs, virī nōbilēs magnă vī, ducēs facti sunt. Necesse erat ducēs huius generis habēre. Trāns flūmen ē cas- tellō tabernācula barbarōrum facile vidēbantur. (Ibi erant nūlli barbarī, sed cēterī discipul.) Herī agricolae pontem frēgērunt. Ita enim barbarōs fūmen trānsīre nōn posse putābant. Sed barbarī nāviculās habēbant. Agricolae castellum relinquere nōlēbant neque audēbant nam barbarī ad impetum faciendum parāti erant.- Intereā usque ad flūmen agmen barbarōrum iter faciēbat. Nāviculis flūmen trānsībat. Barbari castellō appropinquābant. Terga nōn vertēbant et ubi ad castellum succēdēbant, impetum fēcērunt. Proelium erat longum. Agricolae intrā castellum ācriter pugnābant sed barbarōs ā castello pellere nōn poterant. Castellum huius generis nōn erat validum. Barbarī iānuam castelli frangēbant. Usque in castellum vēnếrunt et agricolās perterritōs expulērunt. Multī occīsī erant. Subitō in cōnspectū agricolārum agmen sociōrum vidēbātur. Apud agricolās laetitia erat magna. Quamquam sērī erant socit (paene prīma vigilia erat) agricolās servābant. Agmen