Pagina:Mercurius Gallobelgicus, Cologne, 1592.pdf/88

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Ruremundenses, quique in ea Gelriæ parte sunt incolæ apud Parmensem de intoleranda prædonum, qui in oppido Wachtendoncano erant, tyrannide conquerebantur quam ut ab eorum cervicibus depelleret Mansfeltium Comitem seniorem cum lectissimo exercitu Wachtendunkam misit. Mansfeltium cùm castra ante oppidum metatus esset, eaque muniisset, deditionem per fecialem suum postulavit. Oppideni verò & præsidiarii responderunt; se urbem in fide Ordinum Belgicorum custodire, & tueri decrevisse. Quamobrem Mansfeltius coactus est duos eminentissimos colles, seu turres ex congestis cespitibus, cumulataque terra excitare, atque ex iis oppidum bellicis machinis eum in modum verberare, ut nemini tutus aut in plateis, aut in ædibus esset locus; ignem quoque volatilem, & sphærulas ardentes in oppidum immisit. Tandem corona invasit, levibusque conflictibus presidiarios fatigavit. Ingens erat mulierum & puerorum eiulatus, qui præter ipsum periculum præsidiariorum animos consternavit. Non iam amplius de urbe defendenda cogitabant, neque ullum subsidium à suis expectabant Miserunt itaque in casta, qui deditionem certis conditionibus offerrent. Comes, etsi facilè oppidum vi expugnare potuisset