Pagina:Missale Romanum 1862.djvu/10

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

QUo primum tempore ad Apostolatus apicem assumpti fuimus, ad ea libenter animum, viresque nostras intendimus, et cogitationes omnes direximus, quæ ad Ecclesiasticum purum retinendum cultum pertinerent, eaque parare, et, Deo ipso adjuvante, omni adhibito studio efficere contendimus. Cumque inter alia Sacri Tridentini Concilii decreta, nobis statuendum esset de sacris libris, Catechismo, Missali, et Breviario edendis, atque emendandis: edito jam, Deo ipso annuente, ad populi eruditionem Catechismo, et ad debitas Deo persolvendas laudes Breviario castigato, omnino, ut Breviario Missale responderet, ut congruum est, et conveniens (cura unum in Ecclesia Dei psallendi modum, unum Missae celebrandae ritum esse maxime deceat), necesse jam videbatur, ut, quod reliquum in hac parte esset, de ipso nempe Missali edendo, quam primum cogitaremus. Quare eruditis delectis vins onus hoc demandandum duximus: qui quidem diligenter collatis omnibus cum vetustis nostrae Vaticanae Bibliothecae, aliisque undique conquisitis, emendatis, atque incorruptis codicibus; necnon veterum consultis ac probatorum auctorum scriptis, qui de sacro eorumdem rituum instituto monumenta nobis reliquerunt, ad pristinam Missale ipsum sanctorum Patrum normam, ac ritum restituerunt. Quod recognitum jam et castigatum mature adhibita consideratione, ut ex hoc instituto, coeptoque labore, fructus omnes percipiant, Romae quam primum imprimi, atque impressum edi mandavimus: nempe ut Sacerdotes intelligant, quibus precibus uti, quos ritus, quasve caeremonias in Missarum celebratione retinere posthac debeant. Ut autem a sacrosancta Romana Ecclesia, caeterarum Ecclesiarum matre et magistra, tradita ubique amplectantur omnes, et observent, ne in posterum perpetuis futuris temporibus in omnibus Christiani orbis Provinciarum Patriarchalibus, Cathedralibus, Collegiatis, et Parochialibus, saecularibus, et quorumvis Ordinum. monasteriorum, tam virorum, quam mulierum, etiam militiarum regularibus, ac sine cura Ecclesiis, vei Cappellis, in quibus Missa Conventualis alta voce cum Choro, aut demissa, celebrari juxta Romanae Ecclesiae ritum consuevit, vel debet, alias quam juxta Missalis a nobis editi formulam decantetur, aut recitetur, etiamsi eaedem Ecclesiae quovis modo exemptae, Apostolicae Sedis induito, consuetudine, privilegio, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel aliis quibusvis facultatibus munitae sint; nisi ab ipsa prima institutione a Sede Apostolica approbata, vel consuetudine, quae, vel ipsa institutio super ducentos annos Missarum celebrandarum in eisdem Ecclesiis assidue observata sit: a quibus, ut