Jump to content

Pagina:Missale Romanum 1862.djvu/11

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

praefatam celebrandi constitutionem, vel consuetudinem nequaquam suferimus; sic si Missale hoc, quod nunc in lucem edi curavimus, fisdem magis placeret, de Episcopi, vel Praelati, Capitulique universi consensu, ut, quibusvis non obstantibus, juxta illud Missas celebrare possint, permittimus: ex aliis vero omnibus Ecclesiis praefatis eorumdem Missalium usum tollendo, iliaque penitus et omnino rejiciendo, ac huic Missali nostro nuper edito, nihil umquam addendum, detrahendum, aut immutandum esse decernendo, sub indignationis nostrae poena, hac nostra perpetuo valitura constitutione statuimus, et ordinamus. Mandantes, ac districte omnibus et singulis Ecclesiarum praedictarum Patriarchis, Administratoribus, aliisque personis quacumque Ecclesiastica dignitate fulgentibus, etiamsi S. R. E. Cardinales, aut cujusvis alterius gradus, et praeeminentiae fuerint, illis in virtute sanctae obedientiae praecipientes, ut ceteris omnibus rationibus, et ritibus ex aliis Missalibus quantumvis vetustis hactenus observari consuetis, in posterum penitus omissis, ac plane rejectis, Missam juxta ritum, modum, ac normam, quae per Missale hoc a nobis nunc traditur, decantent, ac legant; neque in Missae celebratione alias caeremonias, vel preces, quam quae hoc Missali continentur, addere, vel recitare praesumant. Atque ut noc ipsum Missale in Missa decantanda, aut recitanda in quibusvis Ecclesiis absque ullo conscientiae scrupulo, aut aliquarum poenarum, sententiarum, et censurarum incursu, posthac omnino sequantur, eoque libere et licite uti possint, et valeant, auctoritate Apostolica, tenore praesentium, etiam perpetuo concedimus, et indulgemus. Neve Praesules, Administratores, Canonici, Capellani, et alii quocumque nomine nuncupati Presbyteri saeculares, aut cujusvis Ordinis regulares, ad Missam aliter, quam a nobis statutum est, celebrandam teneantur : neque ad Missale hoc immutandum a quolibet cogi, et compelli, praesentesve litterae ullo umquam tempore revocari, aut moderari possint, sed firmae semper et validae in suo existant robore, similiter statuimus, et declaramus. Non obstantibus praemissis, ac constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, ac in Provincialibus, et Synodalibus Conciliis editis generalibus, vel specialibus constitutionibus, et ordinationibus, nec non Ecclesiarum praedictarum usu, longissima et immemorabili praescriptione, non tamen supra ducentos annos, roborato, statutis et consuetudinibus contrariis quibuscumque. Volumus autem, et eadem auctoritate decernimus, ut post hujus nostrae constitutionis, ac Missalis editionem, qui in Romana adsunt Curia Presbyteri post mensem; qui vero intra montes, post tres: et qui ultra montes incolunt, post sex menses, aut cum primum illis Missale hoc venale oropositum fuerit, juxta illud Missam decantare, vel legere teneantur. Quoa ut ubique terrarum incorruptum, ac mendis et erroribus purgatum praeservetur, omnibus in nostro, et S. R. E. dominio mediate, vel immeaiate subjecto commorantibus impressoribus, sub amissionis librorum, ac centum ducatorum auri Camerae Apostolicae ipso facto applicandorum: aliis vero in quacumque orbis parte consistentibus sub excommunicationis latae sententiae, et aliis arbitrii nostri poenis, ne sine nostra, vel specialis ad id Apostolici Commissarii in eisaem partibus a nobis constituendi, licentia, ac nisi per eumdem Commissanum eidem impressori Missalis exemplum, ex quo aliorum imprimendorum ab ipso impressore erit accipienda norma, cum Missali in Urbe secundum magnam impressionem impresso collatum fuisse, et concordare, nec in ullo penitus discrepare prius plena fides facta fuerit, imprimere, vel proponere, vel recipere ullo modo audeant, vel praesumant, auctoritate Apostolica, et tenore praesentium similibus inhibemus. Verum, quia difficile esset praesentes litteras ad quaeque Christiani orbis loca deferri, ac primo quoque tempore in omnium notitiam perferri, illas ad Basilicae Principis Apostolorum, ac Cancellariae Apostolicae, et in acie Campi Florae de more publicari et affigi, ac earumdem litterarum exemplis etiam impressis, ac manu alicujus publici tabellionis subscriptis, nec non sigillo personae in dignitate Ecclesiastica constitutae