Jump to content

Pagina:Missale Romanum 1862.djvu/12

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

munitis, eamdem prorsos indubitatam fidem ubique gentium, et locorum haberi praecipimus, quae praesentibus haberetur, si ostenderentur, vel exhiberentur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae permissionis, statuti, ordinationis, mandati, praecepti, concessionis, indulti, declarationis, voluntatis, decreti, et inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac BB. Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo, septuagesimo, pridie Idus Julii, Pontificatus nostri anno quinto.

Caesar Gloricrlns.

H. Cumjn.

Anno a Nativitate Domini 1570, Indict. 13. die vero 29. mensis Julii, Pontific. Sanctiss. in Christo Patris, et D. N. Pii Divina providentia Papae V. anno ejus quinto, retroscriptae litterae publicatae, et affixae fuerunt ad valvas Basilicae Principis Apostolorum, ac Cancellariae Apo- stolicae, et in acie Campi Florae, ut moris est, per nos Joannem Andream Rogerium, et Phnibertum Cappuis Cursores.

Scipio de Octavianis Magister Cursorum.

CLEMENS PAPA VIII.
AD PERPETUAM REI MEMORIAM


CUm Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, quo nos Christus Dominus sacri sui corporis participes effecit, atque apud nos usque ad consummationem saeculi permanere decrevit, maximum sit omnium Sacramentorum, illudque in sacra Missa conficiatur, ac pro peccatis totius populi Deo Patri offeratur; sane omnino conveniens est, ut qui omnes unum sumus in uno corpore, quod est Ecclesia, et de uno corpore Christi participamus, una et eadem celebrandi ratione, uniusque officii et ritus observatione in hoc ineffabili et tremendo sacrificio utamur. Quod cum Romani Pontifices praedecessores nostri semper optarint, atque in hoc diu multumque desuaarint, tum in primis fel. rec. laus Papa Quintus Missale Romanum ex Decreto Sac. Concilii Tridentini ad veterem, et emendatiorem normam restitui, Romaeque imprimi curavit Qui etsi multis propositis poenis severissime cavent, ne quid illi vel adderetur, vel ulla ratione demeretur; tamen progressu temporis, sive Typographorum, sive aliorum temeritas, et audacia effecit, ut multi in ea quae his proximis annis excusa sunt Missalia, errores irrepserint, quibus vetustissima illa sacror. Bibliorum versio, quae etiam ante S. Hieronymi tempora celebris habita est in Ecclesia, et ex qua omnes fere Missarum Introitus, et quae dicuntur Gradualia. et Offertoria accepta sunt, omnino sublata est: Epistolarum, et Evangeliorum textus, qui hucusque in Missae solemniis praelectus est, multis in locis perturbatus; ipsis Evangeliis diversa, ac prorsus insolita praefixa initia: plurima denique passim pro arbitrio immutata sint: cuius rei praetextus fuisse videtur, ut omnia ad praescriptum sacrorum Bibliorum vulgatae editionis revocarentur, quasi id alicui propria auctoritate, atque Apostolica Sede inconsulta, facere licitum sit. Quod nos animadvertentes, pro nostra Pastorali solicitudine, qua omnibus in rebus, ac praecipue in sacris Ecclesiae ritibus, optimam, eamque veterem normam stuaemus tueri, et conservare, primum praedicta Missalia impressa sic depravata prohiberi et