Pagina:Missale Romanum 1862.djvu/20

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
DE ANNO ET EJUS PARTIBUS.


ANnus menses habet duodecim, hebdomadas duas et quinquaginta, et diem unum; dies vero tercentos sexaginta quinque, et fere sex horas: tanto enim temporis intervallo Sol Zodiacum perlustrat. Quater autem sex horae singulis quaternis annis diem constituunt; hinc annus ille intercallaris, Bissextus, vel Bissextilis dicitur.

De Anni Correctione,

ejusque necessitate, ac Kalendario Gregoriano.

QUod dictum est, Annum continere tercentos et sexagintaquinque dies, et fere sex horas, intelligendum est, sex horas non esse integras, cum ad earum complementum aliqua minuta deficiant.

Ex quorum minutorum neglectu progressum est, ac si annus ultra dies 365 contineret integras sex horas; et factum est, ut minuta, quae ultra debitam quantitatem annis singulis tribuebantur, tractu temporis ita excreverint, ut invicem juncta constituerint dies decem: qui causam dederunt, ut Æquinoctium vernum sedem suam mutaverit.

Cui malo occurrens Gregorius XIII. non solum Æquinoctium vernum restituit in pristinam sedem, a qua jam a Concilio Nicaeno decem circiter diebus in anno correctionis 1582. praecedendo recesserat, quod a Concilio ad xii. Kalendas Aprilis fuerat constitutum, et xiv. Lunam Paschalem suo in loco reposuit: sed viam quoque tradidit, et rationem, qua caveretur, ut in posterum et Æquinoctium vernum et xiv. Luna Pascualis a propriis sedibus numquam removerentur.

Ut enim Æquinoctium vernum ad xii. Kalendas Aprilis restitueretur, statuit, ut dicti aecem dies in mense Octobris ipsius anni 1582. eximerentur, ut post quartam diem Octobris sancto Francisco sacram, sequens


dies non esset quinta, sed decima quinta Octobris. Et ita error, qui in

praeteritum tot annorum circulis irrepserat, in momento temporis fuit correctus.

Ut autem in posterum idem error vitaretur, ne a xii. Kalendas Aprilis Æquinoctium vernum recederet, statuit idem Gregorius, Bissextum quarto quoque anno (ut mos est) continuari debere, praeterquam in centesimis annis; qui quamvis Bissextiles antea semper fuerint, qualem etiam esse voluit annum 1600, anno correctionis proximum, post eum tamen, qui deinceps consequentur, centesimi non omnes Bissextiles essent, sed in quadringentis quibusque annis primi quinque tres centesimi sine Bissexto transigerentur; quartus vero quisque centesimus esset Bissextilis, ita ut annus 1700. 1800. 1900. Bissextiles non sint, anno vero 2000. more consueto dies Bissextus intercaletur, Februario dies 29 continente; idemque ordo intermittendi intercalandique Bissextum diem in quadringentis quibusque annis perpetuo conservaretur.

Quatuor Tempora.

QuatuorTempora celebrantur quarta et sexta Feria ac Sabbato post tertiam Dominicam Adventus, post primam Dominicam Quadragesimae, post Dominicam Pentecostes, post festum Exaltationis sanctae Crucis.

Nuptiae

quando celebrari non possint juxta Decretum Tridcntini Concilii.

A Dominica prima Adventus usque in diem Epiphaniae, et a feria iv. Cinerum usque in Octavam Paschatis inclusive, sancta Synodus so- lemnitates Nuptiarum prohibet. In aliis vero temporibus Nuptias sole- mniter celebrari permittit.

De Cyclo

Decennovennali Aurei Numeri.

Cyclus decennovennalis Aurei numeri est revolutio numeri 19. an¬