Pagina:Missale Romanum 1962.pdf/11

E Wikisource
Haec pagina emendata est
timum mensis; dominica autem ultima, quæ diem primum mensis sequentis proxime præcedit.
Item ad computandam primam dominicam mensium augusti, septembris, octobris et novembris, ratione lectionum Scripturæ occurrentis, ea dicitur prima dominica mensis, quæ cadit a die primo ad septimum mensis.
20. Dominica I Adventus ea est, quæ cadit die 30 novembris vel est ipsi proximior.
IV - De feriis
21. Nomine feriæ intelleguntur singuli dies hebdomadæ, præter dominicam.
22. Feriæ sunt primæ, secundæ, tertiæ aut quartæ classis.
23. Feriæ I classis sunt:
a) feria IV cinerum;
b) omnes feriæ Hebdomadæ sanctæ.
Hæ feriæ festis quibuslibet præferuntur, et nullam admittunt commemorationem, nisi unam privilegiatam.
24. Feriæ II classis sunt:
a) feriæ Adventus a die 17 ad diem 23 decembris;
b) feriæ Quatuor Temporum Adventus, Quadragesimæ et mensis septembris.
Hæ feriæ præferuntur festis particularibus II classis; si vero impediuntur, commemorari debent.
25. Feriæ III classis sunt:
a) feriæ Quadragesimæ et Passionis, a feria V post cineres usque ad sabbatum ante dominicam II Passionis inclusive, superius non nominatæ, quæ præferuntur festis III classis;
b) feriæ Adventus usque ad diem 16 decembris inclusive, superius non nominatæ, quæ cedunt festis III classis.
Hæ feriæ, si impediuntur, commemorari debent.
26. Omnes feriæ, numeris 23–25 non nominatæ, sunt feriæ IV classis; quæ numquam commemorantur.
27. Officium feriæ incipit a Matutino et explicit per se post Completorium; Officium vero sabbati, excepto Officio Sabbati sancti, explicit post Nonam.
V - De vigiliis
28. Nomine vigiliæ intellegitur dies liturgicus, qui aliquod festum præcedit, et rationem habet præparationis ad illud.
Vigilia Paschatis vero, cum non sit dies liturgicus, modo sibi proprio, seu pervigilio, celebratur.
29. Vigiliæ sunt primæ, secundæ aut tertiæ classis.
30. Vigiliæ I classis sunt:
a) vigilia Nativitatis Domini quæ, in occurrentia, locum tenet dominicæ IV Adventus, de qua, proinde, nulla fit commemoratio;
b) vigilia Pentecostes.
Hæ vigiliæ festis quibuslibet præferuntur, et nullam admittunt commemorationem.
31. Vigiliæ II classis sunt:
a) vigilia Ascensionis Domini;
b) vigilia Assumptionis B. Mariæ Virg.;
c) vigilia Nativitatis S. Ioannis Baptistæ;
d) vigilia Ss. Petri et Pauli Apostolorum.
Hæ vigiliæ præferuntur diebus liturgicis III et IV classis; et, si impediuntur, commemorantur, iuxta rubricas.
32. Vigilia III classis est vigilia S. Laurentii.
Hæc vigilia præfertur diebus liturgicis IV classis; et, si impeditur, commemoratur, iuxta rubricas.
33. Vigilia II aut III classis penitus omittitur, si occurrat in dominica qua vis, aut in festo I classis, vel si festum cui præmittitur in alium diem transferri aut ad commemorationem reduci contingat.
34. Officium vigiliæ incipit a Matutino et explicit quando initium habet Officium festi subsequentis.
VI - De festis et calendario
A) De natura et proprietate festorum
35. Nomine festi intellegitur dies liturgicus in quo cultus publicus Ecclesiæ peculiari modo ad mysteria Domini recolenda, vel ad B. Mariam Virg., aut Angelos, aut Sanctos vel Beatos venerandos dirigitur.
36. Festa sunt primæ, secundæ aut tertiæ classis.
37. Ratio celebrationis festorum hæc est:
a) festa I classis inter dies solemniores adnumerantur, quorum Officium incipit a I Vesperis, die præcedenti;
b) festa II et III classis Officium habent quod per se decurrit a Matutino ad Completorium ipsius diei;
c) festa vero Domini II classis I Vesperas acquirunt, quoties, in occurrentia, locum tenent dominicæ II classis.
38. Festa sunt universalia aut particularia; particularia autem sunt propria aut indulta.
39. Festa universalia ea sunt quæ a Sancta Sede in calendario Ecclesiæ universæ inscribuntur.
Hæc festa ab omnibus, qui ritum romanum sequuntur, celebrari debent, iuxta rubricas.
40. Festa particularia ea sunt quæ ex iure aut ex indulto Sanctæ Sedis in calendariis particularibus inscribuntur.
Hæc festa ab omnibus, qui illo calendario tenentur, celebrari debent, iuxta rubricas, et nonnisi ex speciali Sanctæ Sedis indulto e calendario expungi vel gradu mutari possunt.
41. Festa particularia, ipso iure in calendario inscribenda, sunt festa propria:
a) cuiusque nationis et regionis seu provinciæ sive ecclesiasticæ sive civilis (n. 42);
b) cuiusque diœcesis seu territorii ecclesiastici cui præficitur « Ordinarius loci » (n. 43);
c) cuiusque loci seu oppidi vel civitatis (n. 44);
d) cuiusque ecclesiæ aut oratorii publici vel semipublici, quod locum tenet ecclesiæ (n. 45);
e) cuiusque Ordinis seu Congregationis (n. 46).
42. Festa propria cuiusque nationis et regionis seu provinciæ sive ecclesiasticæ sive civilis sunt:
a) festum Patroni principalis rite constituti (I classis);