Pagina:Missale Romanum 1962.pdf/19

E Wikisource
Haec pagina emendata est
III. - RUBRICÆ GENERALES MISSALIS ROMANI
I - Notiones et normæ generales
269. Sacrosanctum Missæ Sacrificium, iuxta canones et rubricas celebratum, est actus cultus publici, nomine Christi et Ecclesiæ Deo redditi. Denominatio proinde « Missæ privatæ » vitetur.
270. Missa cum Officio divino summum totius christiani cultus constituit; Missa proinde per se cum Officio diei concordare debet.
Dantur tamen etiam Missæ extra ordinem Officii, scilicet votivæ aut defunctorum.
271. Missarum species duæ sunt: Missa in cantu et Missa lecta.
Missa dicitur in cantu, si sacerdos celebrans partes ab ipso iuxta rubricas cantandas revera cantu profert; secus dicitur lecta.
Missa in cantu porro, si celebratur cum assistentia ministrorum sacrorum, appellatur Missa solemnis; si celebratur absque ministris sacris, vocatur Missa cantata.
Missa solemnis demum, quæ ab Episcopo vel ab aliis facultatem habentibus celebratur cum solemnitatibus in libris liturgicis statutis, dicitur Missa pontificalis.
272. Missa natura sua postulat, ut omnes adstantes, secundum modum sibi proprium, eidem participent.
Varios autem modos, quibus fideles sacrosancto Missæ Sacrificio actuose participare possunt, ita oportet moderari, ut periculum cuiusvis abusus amoveatur, et præcipuus eiusdem participationis finis obtineatur, plenior scilicet Dei cultus et fidelium ædificatio.
De hac fidelium actuosa participatione fusius actum est in Instructione de Musica sacra et sacra Liturgia a S. Rituum Congregatione data die 3 septembris anni 1958.
273. Rubricæ quæ sequuntur valent tam pro Missis in cantu quam pro Missis lectis, nisi aliter expresse caveatur.
II - De calendario adhibendo in Missæ celebratione
274. Missa dicenda est iuxta calendarium aut ecclesiæ vel oratorii in quo Missa celebratur, aut loci, aut ipsius sacerdotis celebrantis, aut Ecclesiæ universæ, prout infra exponitur.
275. In ecclesia vel oratorio publico, quilibet sacerdos, tam diœcesanus quam religiosus, celebrare tenetur iuxta calendarium ipsius ecclesiæ vel oratorii publici.
Idem servetur in oratorio semipublico principali seminarii, domus religiosæ, collegii, nosocomii, carceris et similium.
276. In oratoriis secundariis seminarii, domus religiosæ, collegii, nosocomii, carceris et similium, quilibet sacerdos sequi potest aut calendarium ipsius oratorii aut proprium.
277. In oratoriis privatis, et cum celebrat super altare portatile extra locum sacrum, quilibet sacerdos sequi potest aut calendarium loci (n. 53 a) aut proprium.
278. De festis Patroni principalis nationis, regionis seu provinciæ sive ecclesiasticæ sive civilis, diœcesis, oppidi seu civitatis, necnon de anniversario Dedicationis ecclesiæ cathedralis et aliis festis actu feriatis, si quæ sint, quilibet sacerdos Missam celebrare debet, etiamsi secus calendarium proprium sequi posset.
279. Oratorium fixe constitutum in navibus est oratorium publicum; et in eo adhiberi debet calendarium Ecclesiæ universæ. Cum autem quis celebrat extra huiusmodi oratorium, super altare portatile, adhibere potest vel calendarium Ecclesiæ universæ vel calendarium proprium. Idem facere potest qui legitime celebrat in itinere aëreo, fluviali vel viæ ferreæ.
280. In seminariis et collegiis clericorum diœcesanis, Religiosis commissis; necnon in seminariis et collegiis clericorum interdiœcesanis, regionalibus, nationalibus et internationalibus, etiam Religiosis commissis, Idem adhibetur calendarium, quod præcipitur pro recitatione divini Officii in communi (nn. 154–155 rubricarum Breviarii romani).
281. In collegiis et domibus interprovincialibus, nationalibus et internationalibus Religiosorum, adhibendum est calendarium proprium Ordinis seu Congregationis universæ (n. 55), additis tantum festis de quibus n. 57.
282. Calendarium diœcesanum, additis festis loci et ecclesiæ vel oratorii propriis, adhiberi debet:
a) in ecclesiis cathedralibus, etsi Religiosis sint commissæ;
b) in ecclesiis et oratoriis propriis cleri diœcesani, etsi chorum Religiosorum adnexum habeant, qui cum ecclesia per crates tantum communicat;
c) in ecclesiis et oratoriis Religiosorum utriusque sexus, qui calendarium proprium non habent, additis tamen festis ipsis propriis et indultis;
d) in ecclesiis et oratoriis Religiosorum, quæ clero diœcesano commissa sunt, aut adnexum habent chorum Canonicorum; non autem si ecclesia vel oratorium alicui sacerdoti in particulari est commissum;
e) in ecclesia et oratorio principali seminarii, etsi Religiosis sit commissum, data tamen facultate addendi festa de quibus n. 154 rubricarum Breviarii romani.
283. Calendarium religiosum, additis festis de quibus n. 57 atque festis ecclesiæ vel oratorii propriis adhiberi debet:
a) in ecclesiis et oratoriis principalibus Reli-