Pagina:Missale Romanum 1962.pdf/21

E Wikisource
Haec pagina emendata est
V - De Missis festivis
301. Missa de festo, sensu proprio, intellegitur Missa de Mysterio, Sancto vel Beato quæ celebratur secundum ordinem Officii.
302. Sensu autem latiore, dicuntur quoque Missæ de festo:
a) Missa de festo III classis ab alio festo eiusdem gradus impedito;
b) Missa de commemoratione in Officio diei occurrente;
c) Missa de Mysterio, Sancto vel Beato, cuius elogium eo die habetur in Martyrologio vel eius Appendice pro respectivis Ecclesiis approbata.
303. Missæ festivæ numero præcedenti recensitæ omnibus iuribus liturgicis gaudent, ac si festum cum integro Officio celebraretur. Attamen:
a) Missa de festo III classis impedito dici potest suo die, solummodo si etiam festum impediens sit III classis;
b) Missa de commemoratione in Officio diei occurrente, et Missa de Mysterio, Sancto vel Beato, cuius elogium eo die habetur in Martyrologio vel eius Appendice pro respectivis Ecclesiis approbata, diei potest tantum si occurrit dics liturgicus IV classis.
304. Missæ quæ dicuntur festivæ sensu latiore prohibentur in ecclesiis unam tantum Missam habentibus:
a) quoties urgeat onus Missæ conventualis cui per alium sacerdotem satisfieri nequeat, nisi Missa, iuxta n. 289, tamquam conventualis dici possit;
b) quoties diebus Litaniairum dicenda sit, iuxta rubricas, Missa de Rogationibus.
305. Ad formulam autem Missæ festivæ eligendam extra Missam conventualem, haec serventur:
a) pro festis quæ in Proprio Sanctorum habentur, sumitur Missa quæ, suo die, in Missali indicatur. Attamen, loco Missæ de Communi, sumi potest, ad libitum sacerdotis celebrantis, Missa propria de eodem festo, si habetur, inter Missas pro aliquibus locis;
b) pro festis quæ in Proprio Sanctorum non habentur, sumitur Missa de Communi. Quoties in eodem Communi plures exstant formulæ, electio fit ad libitum sacerdotis celebrantis. In singulis autem Communibus Epistolæ et Evangelia, quæ habentur sive in ipsis Missis sive ad calcem totius Communis, sumi possunt in qualibet Missa de eodem Communi.
VI - De Missis votivis
A) De Missis votivis in genere
306. Nomine Missæ votivæ intellegitur Missa quæ dicitur extra ordinem Officii vel commemorationum diei currentis, aut non est de Mysterio, vel Sancto eo die in Martyrologio elogium habente.
307. Missa votiva potest esse:
a) de mysteriis Domini;
b) de beata Maria Virgine;
c) de Angelis;
d) de Sanctis;
e) ad diversa.
308. Tamquam Missæ votivæ, de mysteriis Domini, celebrari possunt:
a) in Ecclesia universa:
1) de Ss.ma Trinitate;
2) de Ss.mo Nomine Iesu;
3) de Ss.mo Corde Iesu;
4) de pretiosissimo Sanguine D. N. I. C.;
5) de Christo Rege;
6) de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento;
7) de D. N. Iesu Christo, summo atque æterno Sacerdote;
8) de sancta Cruce;
9) de Passione Domini;
10) de sancta Familia Iesu, Mariæ, Ioseph;
11) de Spiritu Sancto;
b) in singulis ecclesiis, præter Missas supra memoratas, omnes Missæ de festis Domini quæ in calendariis particularibus inscribuntur, et aliæ Missæ votivæ specialiter concessæ.
Celebrari tamen nequeunt, tamquam votivæ, Missæ quæ referuntur ad mysteria vitæ Domini.
309. De beata Maria Virgine celebrari possunt, tamquam votivæ:
a) in Ecclesia universa, Missæ quæ pro sancta Maria in sabbato, iuxta temporum diversitatem, in Missali assignantur, necnon omnes Missæ de festis B. Mariæ Virg. quæ in calendario universali inscribuntur;
b) in singulis ecclesiis, præter Missas supra memoratas, omnes Missæ de festis B. Mariæ Virg. quæ in calendariis particularibus inscribuntur, et aliæ Missæ votivæ specialiter concessæ.
Partes variandæ iuxta diversa anni tempora, in his Missis deficientes, sumuntur e Communi festorum B. Mariæ Virg.
Celebrari tamen nequeunt, tamquam votivæ, Missæ quæ referuntur ad mysteria vitæ eiusdem B. Mariæ Virginis, excepta Missa de eiusdem Immaculata Conceptione.
310. De Angelis celebrari possunt, tamquam votivæ:
a) Missæ de singulis festis Ss. Angelorum;
b) Missa votiva de Ss. Angelis feriæ III assignata.
311. De Sanctis celebrari possunt, tamquam votivæ, Missæ de quolibet Sancto canonizato elogium habente in Martyrologio romano, vel eius Appendice pro respectivis Ecclesiis approbata.
312. Missæ votivæ de Beatis permittuntur, ex Apostolico Indulto, unice in triduo quod in eorum honorem celebratur intra annum a beatificatione.
313. Missæ votivæ « ad diversa » habentur in Missali, vel eius Appendice pro aliqua ecclesia approbata, pro peculiaribus circumstantiis vel necessitatibus celebrandæ.
314. Pro Missa votiva de mysteriis Domini sumitur Missa de respectivo festo, nisi expresse indicetur aliam esse adhibendam; aut peculiaris Missa votiva.
315. Pro Missa votiva de B. Maria Virg., de Angelis et de Sanctis sumitur Missa de respectivo festo, si in Missali habetur, sive in Proprio Sanctorum sive inter Missas pro aliquibus locis, nisi alia Missa tamquam votiva in Missali expresse indicetur.