Pagina:Missale Romanum 1962.pdf/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Quodsi festum in Missali desit, sumitur Missa de Communi. Quoties in eodem Communi plures exstant formulæ, electio fit ad libitum sacerdotis celebrantis. In singulis autem Communibus, Epistolæ et Evangelia, quæ habentur sive in ipsis Missis sive ad calcem totius Communis, sumi possunt in qualibet Missa de eodem Communi.
Serventur tamen rubricæ de mutandis nonnullis partibus vel verbis, iuxta anni tempora et iuxta qualitatem mere votivam huius Missæ.
316. Pro aliqua peculiari necessitate, sumitur Missa votiva propria, si habetur in Missali; ea vero deficiente, sumitur « Missa pro quacumque necessitate », adhibitis, loco orationum huius Missæ, orationibus necessitati occurrenti convenientibus, si inter « Orationes diversas » inveniuntur.
317. Quævis Missa votiva de mysteriis Domini, de B. Maria Virg. vel Sancto, prohibetur quoties occurrit dies liturgicus I vel II classis in quo fit Officium de eadem Persona. Tunc, loco Missæ votivæ, dicenda est Missa de Officio occurrenti. Occurrente vero die liturgico III vel IV classis, eligi potest aut Missa de Officio diei aut Missa votiva, exclusa alterius commemoratione.
318. Oratio Missæ votivæ impeditæ additur, sub unica conclusione, orationi Missæ diei, solummodo si Missa votiva est I aut II classis, et modo ne occurrat dies sub nn. 1, 2, 3, et 8 in tabella præcedentiæ recensitus.
De Missa votiva III classis impedita nihil fit in Missa de Officio occurrenti.
319. In admittendis et ordinandis orationibus in Missis votivis, serventur ea quæ infra pro singulis Missarum votivarum classibus statuuntur (nn. 330 b, 343 b, 386 b, 389 b).
320. De hymno angelico et de symbolo in Missis votivis dicitur suis locis, cum agitur de singulis Missarum votivarum classibus, et infra, nn. 431–432, et 475–476.
321. Sequentia, si qua habetur, in Missis votivis omittitur.
322. Præfatio dicitur quæ cuique Missæ votivæ propria est; qua deficiente, dicitur præfatio de Tempore aut communis, iuxta normas generales.
323. Color paramentorum, in Missis votivis, debet esse cuique Missæ conveniens; sed in Missis votivis lectis IV classis non conventualibus, adhiberi potest etiam color Officii diei, servato tamen colore violaceo et nigro unice pro Missis quibus per se competit.
324. Nisi in rubricis particularibus aliud statuetur, Missa votiva potest esse aut in cantu aut lecta.
325. Missæ votivæ sunt I, II, III aut IV classis; de singulis agitur numeris sequentibus.
326. Quævis Missa votiva prohibetur in ecclesiis unam tantum Missam habentibus:
a) quoties urgeat onus Missæ conventualis, cui per alium sacerdotem satisfieri nequeat, exceptis Missis votivis, quæ certis diebus pro Missa conventuali dici possunt (n. 289) aut debent (nn. 290–294);
b) die 2 februarii, si fiat benedictio candelarum;
c) in Litaniis maioribus et minoribus, si dicenda sit Missa de Rogationibus (n. 346).
327. Quoties, in rubricis aut in peculiari indulto, aliqua Missa indicatur tamquam votiva alicuius classis, ordinanda est iuxta normas et privilegia, quæ pro eadem classe Missarum votivarum statuuntur.
B) De Missis votivis I classis
I - De Missis votivis I classis in genere
328. Nomine Missæ votivæ I classis intellegitur Missa votiva quæ celebrari permittitur omnibus diebus liturgicis, iis tantum exceptis qui sub nn. 1–8 in tabella præcedentiæ recensentur, salvo præscripto n. 332.
329. Missæ votivæ I classis, a rubricis generalibus prævisæ, sunt:
a) Missæ de Dedicatione, in actu consecrationis ecclesiæ (nn. 331–334);
b) Missæ in cantu de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento, in solemnioribus celebrationibus Congressus eucharistici (n. 335);
c) Missæ in cantu de mysteriis Domini, B. Maria Virg., Sancto vel Beato, occasione celebrationis cxtraordinariæ (n. 340 a).
330. Privilegia Missarum votivarum I classis sunt:
a) dicuntur cum Glória et Credo;
b) excludunt omnes commemorationes non privilegiatas, et collectam ab Ordinario loci imperatam;
c) oratio Missæ votivæ impeditæ additur sub unica conclusione orationi Missæ diei currentis, modo ne occurrat dies sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella præcedentiæ recensitus;
d) si in cantu celebrantur, adhibetur tonus solemnis.
II - De Missis Dedicationis in actu consecrationis ecclesiæ
331. Ecclesiarum consecrartio, quamvis omni die de iure fieri possit, opportunius tamen fit dominicis et festis diebus. Prohibetur vero in vigilia et festo Nativitatis Domini, in festis Epiphaniæ et Ascensionis Domini, Corporis Christi, diebus a dominica II Passionis seu in palmis usque ad dominicam Resurrectionis inclusive, in dominica Pentecostes, necnon die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum.
332. Missa de Dedicatione in actu consecrationis ecclesiæ vel oratorii est pars totius ritus consecrationis; proinde celebrari debet quoties ecclesia vel oratorium consecratur, etiam diebus quibus reliquæ Missæ votivæ I classis prohibentur.
333. In Missa de Dedicatione in actu consecrationis ecclesiæ additur, sub unica conclusione, oratio de Mysterio vel Sancto in cuius honorem ecclesia vel oratorium est consecratum, et nulla alia admittitur commemoratio, ne privilegiata quidem.
334. Aliæ Missæ quæ in ecclesia vel oratorio, die consecrationis, expleto ritu, celebrantur, dici possunt de Dedicatione, tamquam votivae I classis.