Pagina:Missale Romanum 1962.pdf/6

E Wikisource
Haec pagina emendata est
URBANUS PAPA VIII
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Si quid est in rebus humanis plane divinum, quod Nobis superni cives (si in eos invidia caderet) invidere possent, id certe est sacrosanctum Missæ Sacrificium, cuius beneficio fit, ut homines quadam anticipatione possideant in terris cælum, dum ante oculos habent et manibus contrectant ipsum cæli terræque Conditorem. Quo magis est mortalibus laborandum, ut hoc tantum privilegium cultu atque honore debito tueantur, caveantque Angelos neglegentiæ osores, qui sunt æmuli venerationis. Hinc factum est, ut huius sacri mysterii celebrandi rationem, ac preces, quas Summi Pontifices prædecessores Nostri Pius V et Clemens VIII diligentissime recognosci atque instaurari curaverunt; Nos quoque eorum vestigiis inhærentes, iterum examinari, et si quid forte in iis assiduus (quod plerumque contingit) temporis cursus corruperit, restitui iusserimus. Quamobrem, sicuti nuper ad divini Officii nitorem reformari Breviarium, ita demum huius exemplo ad divini Sacrificii ornamentum corrigi Missale mandavimus. Et quoniam hasce quasi alas, quas Sacerdos instar Cherubim prisci mystici Tabernaculi cotidie pandit ad verum mundi Propitiatorium, decet esse plane geminas, atque uniformes, huius rei curam commisimus viris eruditis ac piis, quorum diligentia ita opus perfectum est, ut nihil desiderari amplius possit. Nam rubricæ, quæ sensim ab usu rituque veteri degeneraverant, in pristinum restitutæ; quæ vero non ita captui legentium accommodatæ videbantur, clarius explicatæ; præterea collata omnia cum codice sacræ Scripturæ Vulgatæ editionis, quæque diversa irrepserant, ad eius unius exemplum normamque correcta sunt. Verumtamen parum prodesse consuevit sollertia correctorum, nisi ad eam par typographorum accedat industria; propterea dilecto filio Andreæ Brugiotto Typographiæ Nostræ Apostolicæ Præfecto mandavimus, ut Missale ita expurgatum in lucem emittat: sed, quæ in posterum extra Urbem imprimi contigerit, ea non aliter quam ad exemplar in dicta Typographia nunc editum imprimi posse permittimus, requisita tamen prius, et in scriptis obtenta, dilectorum filiorum Inquisitorum hæreticæ pravitatis, in iis locis in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorum locorum facultate; alioquin, si absque ea dictum Missale ipsi posthac imprimere, aut bibliopolæ vendere præsumpserint, typographi et bibliopolæ extra Statum Nostrum Ecclesiasticum exsistentes, excommunicationis latæ sententiæ, a qua, nisi a Romano Pontifice, præterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant; in alma vero Urbe et reliquo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentotum ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum et typorum omnium, Cameræ prædictæ applicandorum, pœnas absque alia declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso: et nihilominus eorundem Missalium per eos de cetero absque huiusmodi licentia imprimendorum, aut vendendorum usum, ubique locorum et gentium, sub eisdem pœnis interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam huiusmodi licentiam et facultatem concedant, Missalia ab ipsis typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali auctoritate Nostra recognito diligentissime conferant, nec in illis aliquid addi, vel minui permittant. In ipsa vero licentia originali obtinenda, de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur: cuius licentiæ copia initio, vel in fine cuiusque Missalis semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inquisitores privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda; Ordinarii autem locorum suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiæ, eorum vero Vicarii privationis similiter officiorum, et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, ac insuper excommunicationis absque alia declaratione pœnas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum, clericorum, et personarum ecclesiasticarum, ac typographorum, et bibliopolarum quorumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolica rationem habentes, eisdem Missalia hactenus impressa penes se habentibus, ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indultis et privilegiis quibuscumque typographis, per Nos seu Romanos Pontifices prædecessores Nostros, Missale imprimendi concessis, quæ per præsentes expresse revocamus et revocata esse volumus, nec non constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, generalibus, vel specialibus, in contrarium præmissorum quomodocumque concessis, approbatis et confirmatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica et expressa mentio habenda esset; tenores huiusmodi præsentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter, et expresse derogamus. Volumus autem, ut præsentium transumptis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo alicuius personæ in dignitate ecclesiastica constitutæ munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quæ ipsis præsentibus adhiberetur, si essent exhibitæ vel ostensæ.

Datum Romæ apud sanctam Mariam maiorem sub anulo Piscatoris, die secunda septembris MDCXXXIV, Pontificatus Nostri anno duodecimo.
M. A. Maraldus
I. Savenier