Jump to content

Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/16

E Wikisource
Haec pagina emendata est
  NICOLAI COPERNICI  

in nulla alia quàm sphærica figura contingit. Unde manifestū est, terram quoq verticibus includi, & propter hoc globosam esse. Adde etiã, quòd defectus Solis & Lunæ uespertinos Orientis incolæ non sentiūt: neq matutinos ad occasum habitantes: Medios autem, illi quidē tardius, hi uero citius uidēt. Eidem quoq formæ aquas inniti à nauigātibus depręhēnditur: quoniā quæ è navi terra nō cernitur, ex summitate mali plerumque spectatur. At uicissim si quid in summitate mali fulgens adhibeatur, à terra promoto nauigio, paulatim descendere uidetur in littore manentibus, donec postremo quasi occiduum occultetur. Constat etiam aquas sua natura fluentes, inferiora semper petere, eadem quæ terra, nec à littore ad ulteriora niti, quàm conuexitas ipsius patiatur. Quamobrem tanto excelsiorem terram esse conuenit, quæcunq ex Oceano assurgit.

Quomodo terra cũ aqua unum globũ perficiat. Cap. III.

HUic ergo circumfusus Oceanus maria passim profundens, decliuiores eius descensus implet. Itaque minus esse aquarum quàm terræ oportebat, ne totam absorberet aqua tellurem, ambabus in idem centrum contendentibus grauitate sua, sed ut aliquas terræ partes animantium saluti relinqueret, atque tot hincinde patentes insulas. Nam & ipsa continens, terrarumque orbis, quid aliud est quam insula maior cæteris? Nec audiendi sunt Peripateticorum quidã, qui uniuersam aquam decies tota terra maiorem prodiderūt. Quòd scilicet in transmutatione elementore ex aliqua parte terræ, decem aquarum in resolutione fiant, coniecturam accipientes, aiuntq terram quadantenus sic prominere, quod nõ undequaq secundum grauitatem æquilibret cauernosa existens, atq aliud esse centrum grauitatis, aliud magnitudinis. Sed falluntur Geometrices artis ignorantia, nescientes quòd neq septies aqua potest esse maior, ut aliqua pars terræ siccaretur, nisi tota centrum grauitatis euacuaret, daretq locum aquis, tanquam se grauioribus. Quoniam sphæræ ad se inuicem in tripla ratione sunt suorum dimetientium. Si igitur septem partibus aquarum terra es-