Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/20

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


deputetur, ipse in universis quae extrinsecus sunt, idem apparebit, sed ad partem oppositam, tanquam praetereuntibus, qualis est revolutio cotidiana in primis. Haec enim totum mundum videtur rapere praeterquam terram, quaeque circa ipsam sunt. Atqui si coelum nihil de hoc motu habere concesseris, terram vero ab occasu in ortum volvi, quantum ad apparentem in Sole, Luna et Stellis ortum et occasum, si serio animadvertas, invenies haec sic se habere. Cumque coelum sit quod continet et caelat omnia communis universorum locus, non statim apparet, cur non magis contento quam continenti, locato quam locanti motus attribuatur. Erant sane huius sententiae Heraclides et Ecphantus Pythagorici, ac Nicetas Syracusanus apud Ciceronem, in medio mundi terram volventes. Existimabant enim stellas obiectu terrae occidere, easque cessione illius oriri. Quo assumpto sequitur et alia, nec minor de loco terrae dubitatio, quamvis iam ab omnibus fere receptum creditumque sit, medium mundi esse terram. Quoniam si quis neget medium sive centrum mundi terram obtinere, nec tamen fateatur tantam esse distantiam, quae ad non errantium stellarum sphaeram comparabilis fuerit, sed insignem ac evidentem ad Solis aliorumque syderum orbes, putetque propterea motum illorum apparere diversum, tanquam ad aliud sint regulata centrum, quam sit centrum terrae, non ineptam forsitan poterit diversi motus apparentis rationem afferre. Quod enim errantia sidera propinquiora terrae, et eadem remotiora cernuntur, necessario arguit centrum terrae, non esse illorum circulorum centrum. Quo minus etiam constat, terrane illis, an illa terrae annuant et abnuant. Nec adeo mirum fuerit, si quis praeter illam cotidianam revolutionem, alium quendam terrae motum opinaretur, nempe terram volvi, atque etiam pluribus motibus vagantem, et unam esse ex astris Philolaus Pythagoricus sensisse fertur, Mathematicus non vulgaris, utpote cuius visendi gratia Plato non distulit Italiam petere, quemadmodum qui vitam Platonis scripsere, tradunt. Multi vero existimaverunt Geometrica ratione demonstrari posse, terram esse in medio mundi, et ad immensitatem coeli instar puncti, centri vicem obtinere, ac eam ob causam immobilem esse, quod moto universo centrum
maneat