Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/29

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tionem. Maximam enim Lunae a terra distantiam, partium sexaginta quatuor, et sextantis unius, qualium quae ex centro terrae est una, invenerunt decies octies fere usque ad minimum Solis intervallum contineri, et illarum esse partium MCLX. Inter ipsum ergo et Lunam MXCVI. Proinde ne tanta vastitas remaneret inanis, ex absidum intervallis, quibus crassitudinem illorum orbium ratiocinantur, comperiunt eosdem proxime complere numeros, ut altissimae Lunae succedat infimum Mercurii, cuius summum proxima Venus sequatur, quae demum summa abside sua ad infimum Solis quasi pertingat. Etenim inter absides Mercurii praefatarum partium CLXXVII. s. fere supputant, deinde reliquum Veneris intervallo partium DCCCCX. proxime compleri spacium. Non ergo fatemur in stellis opacitatem esse aliquam lunari similem, sed vel proprio lumine, vel Solari totis imbutas corporibus fulgere, et idcirco Solem non impediri, quod sit eventu rarissimum, ut aspectui Solis interponantur, latitudine plerunque cedentes. Praeterea quod parva sint corpora comparatione Solis, cum Venus etiam Mercurio maior existens vix centesimam Solis partem obtegere potest, ut vult Machometus Arecensis, qui decuplo maiorem existimat Solis dimetientem. Et ideo non facile videri tantillam sub praestantissimo lumine maculam. Quamvis et Averroes in Ptolemaica paraphrasi, nigricans quiddam se vidisse meminit, quando Solis et Mercurii copulam numeris inveniebat expositam: et ita decernunt haec duo sydera sub solari circulo moveri. Sed haec quoque ratio quam infirma sit et incerta, ex eo manifestum, quod cum XXXVIII. sint eius quae a centro terrae ad superficiem usque ad proximam Lunam, secundum Ptolemaeum: sed secundum veriorem aestimationem plus quam LII. (ut infra patebit). nihil tamen aliud in tanto spacio novimus contineri quam aerem, et si placet etiam, quod igneum vocant elementum. Insuper quod dimetientem circuli Veneris, per quem a Sole hinc inde XLV. partibus plus minusve digreditur, sextuplo maiorem esse oportet, quam quae ex centro terrae ad infimam illius absidem, ut suo demonstrabitur loco. Quid ergo dicent, in toto eo spacio contineri, tanto maiori quam quod terram, aerem, aethera, Lunam, atque Mercurium caperet, et praeterea quod
ingens