Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/405

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
REVOLUTIONUM LIB. VI. 196

minor fuerit, uel commutationis anomalia in apogea pte, et eccentri anomalia plus semicirculo, erit vicissim declinatio Veneris Austrina, Mercurii Borea. In obliquatione vero, si anomalia commutationis semicirculo minor, et anomalia eccentri apogæa, aut anomalia commutationis maior semicirculo, et eccentri anomalia perigea, erit obliquatio Veneris Borea, Mercurii Austrina, quæ etiam convertuntur. Deviationes autem semper manent Veneri Boreæ, Mercurio Austrinæ. Porrò cum anomalia eccentri discreta, capiantur ferupula proportionum, omnibus quinque communia, quamuis tribus superioribus ascripta, quæ assignentur obliquationi, ac ultima deviationi. Post hæc additis eidem anomaliæ eccentri XC gradibus, cum ipso aggregato iterum scrupula proportionum communia, quæ occurrunt, applicando latitudini declinationis. His omnibus in ordinem sic positis, multiplicentur singulæ tres latitudines expositæ, per sua quæque scrupula proportionum, et exibunt ipsæ pro loco et tempore omnes examinatæ. Ut denique summam trium latitudinum in his duobus sideribus habeamus, si fuerint omnes unius nominus, simul aggregantur, sin minus, duo faltem, quæ eiusdem sunt nominis coniunguntur, quæ prout maiores minorsúe fuerint, tertiae latitudini diversæ ab invicem auferantur, & remanebit præpollens latitudo quæsita.

Finis libri sexti & ultimi Revolutionum.


NORIMBERGÆ APUD

IOH. PETREIUM, ANNO

M. D. XLIII.