Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Imago in intio capitis secundi
Imago in intio capitis secundi
CAPUT II.
Descensus in Planetam Nazar.

Defunctus ita aëria hac navigatione, cum globum salvus et illaesus attigissem (nam impetus, quo initio ferebatur gryphus, cum virium diminutione languerat) iacebam diu immobilis, exspectans, quid novi illucescente die mihi contingeret. Animadvertebam tunc pristinas infirmitates redire, opusque mihi esse tam somno quam cibo, adeo ut poenitudo me ceperit abiecti temere panis. Variis solicitudinibus fesso animo tandem altus sopor obrepsit. Stertueram, quantum coniicere mihi licuit, duas horas, cum horrendus boatus, diu quietem turbans, tandem somnum penitus excussit. Dormientis animo variae ac mirae oberraverant imagines. Videor in Norvegiam rediisse, ibique popularibus, quae usu venerant, narrasse. Imaginor denique in Templo Fanoensi haud procul ab urbe cantantem Diaconum Nicolaum Andreae audire, stridoremque vocis illius aures meas misere et more solito ferire. Igitur experrectus credebam, latra-