Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/34

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


meo turbas excitaverint, et quantum his praestigiis animus commotus fuerit. Iam vigilem me somniare, iam spectris me vexari et malis spiritibus obsideri, iam alia absurdiora mihi fingebam. Sed tempus mihi non datum est, automata haec eorundemque causas excutiendi; nam advolans mox alia arbor ramum demittit, cuius extremitas sex gemmis, tanquam totidem digitis, munita erat. His iacentem me sustulit ac vociferantem abstraxit, comitantibus innumeris diversi generis diversaeque magnitudinis arboribus, quae sonos ac murmura edebant, articulata quidem, sed auribus meis peregrina, adeo ut nihil praeter verba haec Pikel Emi, cum saepius eadem iterata fuerint, retinere memoria potuerim. Audivi mox per verba haec intelligi simiam insolitae figurae: quippe e corporis mei forma et cultu coniiciebant, me simiam esse, quamvis specie nonnihil distinctam a Cercopithecis, quos haec terra alit. Alii pro incola firmamenti me ceperunt, quem alitem per aërem huc apportasse credebant; id quod olim usu venisse annales huius globi testantur. Sed haec non nisi post aliquot mensium intercapedinem, et postquam linguam subterraneam edoctus fueram, didici. Nam in prae