Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/35

E Wikisource
Haec pagina emendata est

senti rerum statu prae metu & mentis perturbatione mei ipsius oblitus eram, nec capere poteram, quid de vivis & loquacibus arboribus statuendum, nec quorsum evaderet processio haec, quae lente et compositis gradibus fiebat. Voces tamen & murmura, quibus undique personabant campi, iram et indignationem quandam indicabant; & sane non sine gravi causa iram in me conceperant. Arbor enim ista, quam taurum fugiens scandere volebam, uxor erat Praetoris, qui in proxima civitate ius dicebat, qualitasque personae laesae crimen aggravaverat; nam non modo simplicem et plebeiae sortis mulierem, sed matronam primi ordinis visus sum voluisse palam subagitare: insolitum ac horrendum genti adeo modestae ac verecundae spectaculum. Tandem ad civitatem, quo captivus ducebar, ventum est. Erat illa non minus superbis aedificiis quam regionum, vicorum ac platearum concinno ordine & symmetria monstrabilis. Altae adeo conspicuaeque erant aedes, ut speciem turrium praeberent. Plateae ambulantibus plenae erant arboribus, quae demittendo ramos se invicem in occursu consalutabant, quoque plures deprimerent ramos, eo maius erat reverentiae ac submissionis argu-