Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/36

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


mentum. Ita cum e conspicua quadam domo forte eodem tempore egrederetur quercus, ad visum illius demissis ramis plerisque retro cedebant caeterae arbores, unde coniicere licuit, eandem supra sortem vulgarem esse. Et innotuit mox mihi urbis esse Praetorem, & quidem eundem, cuius a me laesa dicebatur uxor. Rapior mox sublimis in eiusdem Praetoris aedes, ubi confestim a tergo meo obditur ianua, & fores oppessulantur, quocirca me tanquam pistrini candidatum intuebar. Metum hunc insigniter adaugebant positi extra fores, tanquam in excubiis, tres custodes; singuli sex securibus pro numero ramorum erant armati; nam quot rami erant, tot brachia, & quot gemmae, tot digiti. Notabam in summitate truncorum posita esse capita, humanis haud absimilia, & loco radicum binos conspicabar pedes, eosdemque admodum curtos, unde fit, ut testudineo gradu incedant planetae huius incolae. Hinc, si solutus fuissem, facile mihi foret manus illarum effugere, cum pernicitate pedum praestantior prae illis volare viderer.

Ut brevi me expediam, perspicue iam videbam, arbores has incolas esse huius globi, & ratione easdem esse praeditas, mirabarque va-