Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/37

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


rietatem istam, qua natura in animantium formatione delectatur. Arbores hae nostras proceritate non exaequant, quippe iustam hominis staturam vix excedunt pleraeque; quaedam minores erant; flores diceres aut plantas; & has coniiciebam esse infantes. Mirum est, in quosnam cogitationum labyrinthos phaenomena ista me deduxerint, quot suspiria mihi expresserint, quantumque carissimae tunc patriae desiderium subierit. Nam, quamvis istae arbores visae mihi sint sociabiles, linguae beneficio utentes ac specie quadam rationis praeditae, adeo, ut ad animantia rationalia quodammodo referri possent, dubitabam tamen, comparari posse cum hominibus; negabam iustitiam, clementiam aliasque virtutes morales inter easdem locum habere. His cogitationum turbis collisus, viscera mea moveri sentiebam, & e fontibus oculorum torrentes lacrimarum defluentes faciem inundabant. Sed cum dolori ita indulserim & in fletus me muliebres coniecerim, intrant cubiculum custodes corporis mei, quos respectu securium tanquam lictores intuebar. His praeeuntibus ducor per urbem ad perspicuam quandam domum, in umbilico fori positam. Visus mihi tunc sum Dictatoriam dignitatem adeptus & Consule Romano maior; nam