Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/38

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


non nisi duodecim secures in comitatu consulum erant, cum ego octodecim stipatus procederem. Valvis aedium, ad quas ferebar, caelata stabat iustitia, in formam arboris efficta, bilancem ramo tenens. Imago eadem erat filo virginali, adspectu vehementi, luminibus oculorum acribus, neque humilis neque atrocis, sed reverendae cuiusdam tristitiae dignitate spectabilis. Hinc senaculum esse mihi liquido patuit. Introductus in curiam, cuius strata tessellati operis marmore interstincta nitebant, aureo ibi sedili tanquam tribunali sublimem vidi arborem cum bis senis assessoribus, qui a dextra & sinistra Praesidis ordine concinno ac totidem subselliis assidebant. Praeses palma erat mediocris staturae, sed inter caeteros iudices ob foliorum varietatem, quae diversis coloribus erant tincta, notabilis. Utrumque latus cingebant apparitores numero viginti quatuor, quorum singuli sex securibus armati stabant. Horrendum oculis meis spectaculum! cum ex ista armatura sanguinariam hanc gentem ominarer.

Ad introitum meum consurgentes senatores excelsos ad aethera extendebant ramos, quo religionis exercitio defuncti, denuo con-