Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/39

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


sederunt. Sedentibus cunctis, ante cancellos ego sistor inter duas medius arbores, quarum trunci pelle ovina erant obducti. Credebam esse advocatos, et re vera tales erant. Antequam causas dicere coeperunt, centonibus quibusdam atrati coloris obvolvitur caput Praesidis. Mox actor brevem habuit orationem, quam ter repetivit; responditque pari brevitate rei defensor. Actiones eorum subsecutum est semihorae silentium. Tunc adempto, quo tectus erat, velamine, exsurgit Praeses, sublatisque denuo ad sidera ramis, verba quaedam decenter enuntiavit, quibus sententiam meam contineri iudicabam. Nam finito sermone, dimissus ad vetus ergastulum reducor, unde tanquam e cella promptuaria ad flagrum me mox depromendum ominabar. Solus ibi relictus, cunctis quae acciderant ad animum revocatis, ridebam stultitiam huius gentis; nam visa mihi est potius histrioniam egisse, quam iustitiam exercuisse, omniaque, quae videram, gestus, ornatus, modus procedendi &c. ludicris spectaculis ac pantomimorum scenis quam gravi Themidos tribunali apparebant digniora. Felicitatem tunc orbis nostri praedicabam & praestantiam Europaeorum prae caeteris hominibus.