Jump to content

Pagina:Nicolai de Cusa opera (Basileae 1565).pdf/381

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
281
Libellus

unus debet fieri maximus, oportet quod alius fiat minimus. Et hoc non videtur, antequam c d iaceat super c b et d a sit b a et ita sit una recta linea, quae est principium angulorum et triangulorum. In hoc igitur principio, quod video per maximum pariter et minimum angulum et cum hoc maximum pariter et minimum triangulum, et est principium unitrinum, video omnes angulos pariter et triangulos complicari, ita quod quisque angulus, qui est unus et trinus, in ipso est ipsum principium. Et ita unitrinum principium, quod est unum pariter et trinum, in quolibet triangulo finito, qui est unus pariter et trinus, resplendet meliori modo, quo infinitus unus pariter et trinus in finito potest resplendere. Et sic vides quomodo species constituitur ex completa complicatione. Quando scilicet reflectitur supra se ipsam complete finem principio conectendo, sicut a b linea super c primo plicatur in angulum, deinde c b super d plicatur, ut b redeat in a, per talem duplicem reflexionem oritur triangulus seu determinata species incorruptibilis, cuius principium et finis coincidunt.

Cap. XXXIIII.

C Onsidera hoc aenigma utique subtiliter manuducens ad conceptum specierum. Triangulus sive parvus sive magnus quoad sensibilem quantitatem seu superficiem est omni triangulo quoad angulorum trinitatem et simul ipsorum trium angulorum magnitudinem aequalis. Sic vides omnem speciem omni speciei aequalem in magnitudine. Quae utique non potest esse quantitas, cum illa recipiat magis et minus, sed est simplex substantialis magnitudo ante omnem quantitatem sensibilem. Quando igitur videtur triangulus in superficie, est videre speciem in subiecto, cuius est species, et ibi video substantiam, quae facta est, quae est hoc ‘quod erat esse’ huius, scilicet est triangulus orthogonius, quia est ‘quod erat esse’ trianguli orthogonii. Totum hoc assequitur per speciem, quae dat hoc esse.

Et attende quomodo non dat solum esse triangulare generale, sed esse triangulare orthogonicum aut oxygonicum sive amblygonicum sive aliter differentiatum ex illis. Et ita species est specificatio generis per differentiam. Specificatio est nexus, qui nectit differentiam generi, et ita totum esse rei dat species. Unde species, quae est alia et alia, non est alia a subiecto, sed in se habet sua principia essentialia, per quae determinatur substantialiter, «sicut figura suis continetur terminis», quemadmodum in harmonia aut numeris. Species enim harmonicae sunt variae. Nam generalis harmonia per varias differentias varie specificatur, et nexus ille, quo differentia, puta acutum cum gravi, nectitur, quae est species, in se habet proportionatam harmoniam ab omni alia specie distincte determinatam per sua essentialia principia. Species igitur est quasi quaedam harmonica habitudo, quae, etsi sit una, est tamen multis subiectis communicabilis. Habitudo enim sive proportionabilitas est incorruptibilis et dici potest species, quae non recipit magis neque minus, et dat speciem sive pulchritudinem subiecto, sicut proportio ornat pulchra. Similitudo etenim rationis aeternae seu divini conditoris intellectus resplendet in proportione harmonica seu concordanti. Et hoc experimur, quoniam proportio illa delectabilis et grata est omni sensui, dum sentitur.

Cap. XXXV.

E cce quam propinquum est aenigma, quod versatur circa numeros capiendo numeros pro proportione seu habitudine, quae habitudo in numeris fit sensibilis sicut triangulus in superficie seu quantitate. Et quanto quantitas discreta est simplicior quantitate continua, tanto species melius in aenigmate quantitatis discretae videtur quam continuae. Mathematica enim versatur circa intellectualem materiam, ut bene dixit Aristoteles. Sed materia eius magnitudo est, sine qua nihil concipit mathematicus. Simplicior autem est magnitudo discreta quam continua