continua et spiritualior atque speciei, quae penitus simplex est, similior, licet utique speciei simplicitas, quae est quiditas, sit ante simplicitatem illius discretae magnitudinis. Ideo concipi nequit, cum omnem magnitudinem, quae concipi potest, praecedat. Omnis enim intellectualis conceptio sine magnitudine fieri nequit et subtilior accedit usque ad dictam magnitudinem discretam ab omni quantitate discreta sensibili abstractam. Ideo substantia prima, cuius simplicitas omnem modum accidentis sive ut est in esse sensibili sive mathematico de sensibili abstracto antecedit, non potest concipi per nostrum intellectum corpori seu quantitati quasi instrumento, cum quo concipit, alligatum. Videt tamen ipsam supra omnem conceptum.
Adhuc considera quomodo in certo colore plus delectamur, sic et in voce seu cantu et ceteris sensibilibus, ideo quia sentire est vivere animae sensitivae et consistit non in sentire hoc vel illud, sed in omni sensibili simul, et ideo plus in eo sensibili, in quo plus de obiecto apprehendit, in quo scilicet sensibilia sunt in quadam harmonica unione, ut cum color in se harmonice multos continet colores et harmonicus cantus multas vocum differentias, ita de aliis sensibilibus. Sic de intelligibilibus, ubi in uno principio multas intelligibilium differentias. Et hinc est quod intelligere primum principium, in quo omnis rerum ratio est, summa est vita intellectus et delectatio immortalis. Sic species est quoddam totum unius perfecti modi essendi divinae similitudinis in se complicans omnes particulares contractiones, quae in subiecto ad hoc esse contrahitur. Videre igitur poteris per beryllum principium modo saepe dicto et quam divinae sint omnes species ex substantiali seu perfecta aeternae rationis similitudine ac quomodo in ipsis creator intellectus se manifestat quodque ipsa species sit verbum seu intentio ipsius intellectus sic se specifice ostendentis, quae est quiditas omnis individui. Et ideo hanc speciem summe colit omne individuum et ne perdat omnem curam adhibet, et ipsam tenere est sibi dulcissimum et desideratissimum.
Cap. XXXVI.
R Estat adhuc unum ut videamus quomodo homo est mensura rerum. Aristoteles dicit Protagoram in hoc nihil profundi dixisse, mihi tamen magna valde dixisse videtur. Et primum considero recte Aristotelem in principio Metaphysicae dixisse quomodo «omnes homines natura scire desiderant», et declarat hoc in sensu visus, quem homo non habet propter operari tantum, sed diligimus ipsum propter cognoscere, quia «multas» nobis «differentias manifestat». Si igitur sensum et rationem habet homo, non solum ut illis utatur pro hac vita conservanda, sed ut cognoscat, tunc sensibilia ipsum hominem pascere habent dupliciter, scilicet ut vivat et cognoscat. Est autem principalius cognoscere et nobilius, quia habet altiorem et incorruptibiliorem finem. Et quia superius praesuppositum est divinum intellectum omnia creasse, ut se ipsum manifestet – sic Paulus apostolus Romanis scribens dicit in visibilibus mundi invisibilem deum cognosci –, sunt igitur visibilia, ut in ipsis cognoscatur divinus intellectus omnium artifex.
Quanta igitur est virtus naturae cognoscitivae in humanis sensibus, qui de lumine rationis eis coniuncto participant, tanta est sensibilium diversitas. Sensibilia enim sunt sensuum libri, in quibus est intentio divini intellectus in sensibilibus figuris descripta, et est intentio ipsius dei creatoris manifestatio. Si igitur dubitas de quacumque re, cur hoc sic vel sic sit vel sic se habeat, est una responsio, quia sensitivae cognitioni se divinus intellectus manifestare voluit, ut sensitive cognosceretur, puta cur in sensibili mundo est tanta contrarietas, dices, ideo quia ‘opposita iuxta se posita magis elucescunt’, et una est utriusque scientia. Adeo parva est cognitio sensitiva, quod sine contrarietate differentias non apprehenderet. Quare omnis sensus vult obiecta contraria, ut melius discernat, ideo quae ad hoc requiruntur sunt in obiectis. Sic enim si pergis per tactum, gustum, olfactum, visum et auditum et attente consideras, quam quisque sensus habeat cognoscendi virtutem, tu reperies omnia obiecta in mundo sensibili et ad servitium cognoscitivae ordinata. Sic contrarietas primarum qualitatum servit tactivae, colorum oculis; et ita de omnibus. In omnibus his adeo variis admirabilis est ostensio divini intellectus.
Postquam Anaxagoras vidit intellectum esse principium et causam rerum