Jump to content

Pagina:Nicolai de Cusa opera (Basileae 1565).pdf/384

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
284
De Dato Patris luminum

nium formarum causativum exemplar se ipsum exemplificando; et cur sensus non attingit intelligibilia neque intellectus intelligentias et eo superiora, scilicet cum nulla cognitio possit in simplicius eo. Cognoscere enim mensurare est. Mensura autem est simplicior quam mensurabilia sicut unitas mensura numeri. Quia haec omnia complicite in beryllo et aenigmate continentur et multi de hoc eleganter scripserunt, brevitatis causa non extendo.

Ego autem finem libello faciens dico cum Platone: Scientia brevissima est, quae sine omni scriptura melius communicaretur, si essent petentes atque dispositi. Illos autem Plato putat dispositos, qui tanta cupiunt aviditate imbui, quod sibi potius moriendum esse putent quam carendum scientia, deinde qui a vitiis et deliciis abstinent corporalibus atque ingenii habent aptitudinem. Dico ego illa omnia sic esse addens quod cum hoc sit fidelis atque deo devotus, a quo illuminari crebris et importunis obtineat precibus. Dat enim sapientiam firma fide, quantum saluti sufficit, petentibus. His iste quamquam minus bene digestus libellus dabit materiam cogitandi secretioraque inveniendi et altiora attingendi et in laudibus dei, ad quem aspirat omnis anima, semper perseverandi, «qui facit mirabilia solus» et est in aevum benedictus.

Libelli de Beryllo, finis.



NICOLAI DE CUSA

card ad Reverend. Patrem. dominum

Gerardum, Episcopum Solonensem, de Dato

Patris luminum, liber incipit.


Cap. I.

Etsi iam ante paternitati vestrae nota sit ingenii mei obscuritas, tamen exquirere in eo lumen faceta indagatione temptastis. Dum enim inter herbarum collectionem in mentem veniret apostolica lectio, qua Iacobus «omne datum optimum et omne donum perfectum desursum» esse «a patre luminum» insinuat, efflagitastis circa lectionis intellectum meam ut scriberem coniecturam. Scio, pater, id, quod a doctissimis theologis memoriae traditum est, vos fixe tenere, me autem perparum scripturarum lectitasse. Hinc recte erubescerem, si sinceritatem mentis vestrae ignorarem. Legite itaque accepta interpretatione quae sentio.

Fuit, ut opinor, beatissimi apostoli intentio nos facili via ad omne desideratum perducere. Omnis enim intellectualis spiritus scire appetit. Nam intelligere vita est intellectus, atque hoc ipsum est esse eius desideratum. Non potest autem ad apprehensionem sapientiae ascendere ignorans suo lumine. Qui enim indigens est, eo indiget quo caret. Oportet igitur, ut indigens se indigentem cognoscat atque ut ad eum, a quo indigentia suppleri valeat, avide recurrat. Si enim sapientiam indigens ab eo postulaverit, cuius thesauri sunt plenitudo sapientiae et qui eos evacuando adauget cuiusque tenacitas est effusio largissima, non poterit sapientiam, quae se ipsam quaerentium mentibus infundit, non attingere. Hoc est enim sapientissimi Philonis altissimum documentum, qui dum sapientiam laudare niteretur, ipsam mentibus quaerentium illabi ostendit. Postulare autem est intenta fide quaerere spe indubia adipiscendi. Qui enim ardenti cursu pergit ad ipsam quam ignorat, ei ut mater honorificata obviabit.

A quo autem peti debeat sapientia, quae est lumen semitis et lucerna pedibus, ratio et vita animae, apostolus omnem errorem excludere volens ostendit dicens: «Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est». Nam si omne id quod est in tantum se bonum esse aestimat, ut non aliud quam id ipsum semper esse meliori quidem modo, quo hoc suae naturae patitur condicio, exoptet, tunc omnis