Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/108

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 94 —

Specta alte (regardez en haut); specta coeli ordinem et pulchritudinem.

Specta montes illos longinquos (lointain).

Huc specta; huc ad me, ad nos solos, ad laevam, intro specta. Specta illum ingenti naso hominem (regardez un peu).

Specta, quam arcte dormiunt.

Ludus spectabitnus. Undique homines conveniunt ad spectandam fabulam (pièce de théatre).

Dicimus quoque: Cubiculum meum hortum spectat (donne sur).

M. Quid, ut rem denique absolvamus, interpretaris, Hugo: « Si velis mare visere. »

H. Visere plerumque significat id intueri vel spectare, quod delectationem afferat.

Qui studio spectandi indulget, is dicitur visere (satisfaire sa curiosité).

Visendi causam urbem venimus (par curiosité.).

Undique visendi studio Trojana juventus circumfusa ruit.

Non deero visere (je ne manquerai pas) exercitia militaria, proelium navale, adventum captivorum, coronationem regis, pompam (la procession).

Nero turrim conscendit, unde ingens urbis incendium viseret.

Hoc verbum maximo in usu est, cum de rebus, quae locum non mutarit, prope intuiendis agitur; Galli dicunt voir ou visiter.

Praeda Macedonica, omnis ut viseret, exposita erat.

In itineribus visimus urbes, templa, monumenta, hortos publicos, pinacothecas (galerie de tableaux), musea, coemeteria, loca proeliorum, mare, etc.

M. Quid vero interpretaris illud: « Veniam ad te, ut te videam et visam et tecum coenem etiam? »

H. Visere saepius etiam significat non solum adire ali-