Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/112

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 98 —

rant, ecquid in auditorio isto (classe) ferae sint inclusae. Ne vero, qui tanti strepitus auctores fuerunt, impune evadant, eos, ne quaestione habita acerbiores dent poenas, admoneo, ut surgentes sua sponte se ipsi accusent.

E vultu tuo, Guilelme, colligo et te unum ex eis fuisse: dic igitur verum.

G. Nihil aliud, domine. nisi cum Sempronio circum subsellia saliendo pulveris fortasse nonnihil commovi.

M. Quid? insolens mendaxque verbero, tu vocabulo « fortasse » et « nonnihil » uti audes, cum nemo plurimo pulvere non suffocetur? Venite huc!

Cette palmas et accipite certaminis vestri praemium.

Carole, aperi fenestras et abi mihi poculum aquae frigidae petitum; item panuum afferas, quo pulverem de cathedra extergas, sed fac te celerem, intellextin'?

Et tu, Petre, quidnam boni tu habes, quod nobis dicas?

P. Semel tantum, domine, et hoc quidem invitus in subsellia insilui, cum Franciscus verberaturus me insequeretur.

M. Tantumne est (est-ce tout)? Nihil praeterea (rien de plus)?

P. Tantum esse, domine, tibi confirmo (assurer).

Fr. O mendacem! Nihil, domine, ad veritatem loquitur. Ceterorum insaniae spectator otiosus in loco meo sedebam, cum Petrus subito in hoc subsellium insiliens pede sic faciem meam afflixit, ut sanguinem ex naribus emitterem. Quam quidem injuriam primo pari non referens aequo animo tuli; cum vero hoc atramentarium ponderosis calceis ejus obtritum ac libros meos atramento effuso foedatos labeculisque respersos vidissem, iracundia incensus, quin eum insectarer, mihi temperare non potui.

M. Estne ita, Petre?

P. Ita, domine, sed in subselllum insillens animo nihil mali intenderam.