Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/114

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 100 —

M. Agedum tolle moras, nihil enim est, quod singulatim referas.

V. Utraque palma fenestrae innixus placide prospiciebam, cum Stephanus subito magna vi me a tergo propulit. Bona igitur fide negare possum meo vitio esse factum, ut fenestra sit fracta.

M. Quod facile est dictu. Tu enim ut ceteri mendax es, et homini mendaci haud facile, ne verum quidem dicenti credere solemus. Sed infamia (honte) in vosmetipsos, qui in mentiendi consuetudinem venistis, recidit.

St. Recte ei, domine, fidem non habes, cum. . . (avec raison)

M. Tace, quaeso: nihil amplius admitto, quem tantum insaniae vestrae quaerendae ceperit taedium, ut satius esse ducam, nomina eorum, qui vel domui vel condiscipulis damnum aliquod intulerint, ad rectorem gymnasii deferre, ut non solum tergo, sed etiam crumenâ (bourse) dent poenas.

Sumite igitur libros in manus, sed, ut semel dicam (une fois pour toutes), cavete, vos ne minime quidem moveatis: adeo enim sum exasperatus, ut, quidquid erit, non sine offensiore sim accepturus (prendre comme plaisanterie).

Monitorem, quaeso, audite.

Omnes in ultimo subsellio sedentes (dernier banc) ordine experientur Latine hanc reddere sententiam:

Comment dit-on « arbre » en latin?

Guilelmus initium faciet.

G. Qua voce (verbo, vocabulo, termino) utuntur Latini, ut nomen appellativum « arbre » e sermone Gallico in linguam Latinam transferant (vertant, convertant)?

I. Qua voce a Latinis dici (denotari) solet « arbre »? —
Respondeo: voce arboris.

P. Quo vocabulo Latino dicitur (notatur) « arbre »?

A. Quo verbo Latine significatur (designatur) « arbre »?