Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/131

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 117 —

Nihil rerum omnium malo, quam te videre tacentem. Religiose porro tene silentium (dorénavant).

Fac tacite mihi auscultes.

Volo scholae tempore tacite permaneas (garder le silence). Nolo quisquam, nisi interrogatus verbum faciat (que tout le monde se taise).

Nemini licet silentium rumpere.

Imitamini vastum noctis silentium (profond).

Non licet ne tacite quidem rogare quemquam (tout bas).

Veto te, Petre, cum Marcello colloqui.

Strepitum quemcumque fieri veto.

Velim omnes taceant ac sileant (je votes prie de bien vouloir).

Animadvertite omnes cum silentio.

Tu non audis, Carole? — Favete linguis; facite silentium (observez le silence).

Tace, stultiloque (tais- toi, sot que tu es)!

Ubi tot pueri instituendi una sunt congregati, ibi silentium fiat (sileatur) necesse est (observer le silence).

M. Istud laudo, Stephane; tu non stulte sapis (tu n'es pas sot).

Recita jam carmen, Hugo, quod heri vobis ediscendum dedi.

H. Vereor, domine, ne id memoriter pronuntiare nequeam.

M. Eja, fac periculum (essayez). Age dic, silentio te audiemus.

H. Jam satis terris nivis atque dirae,
Grandinis misit... rubente...

M. Susurrari audio (chuchoter); susurrum veto.
Taceat monitor. — Tu, Petroni, eum admonuisti; tu ei a tergo, quid dicat, subjecisti; tu subvenisti, cum eum haerentem vidisti (soufflé).

Sub poena sancio, ne quis el quidquam insusurret.
Probe scitis, quam odiosa mihi sit insusurratio.