Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/141

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 127 —

Potes breviter complecti haec praecepta (résumer ces règles)?

Casus declinationis quot sunt?

Quot numeri, quot genera, Hugo?

H. Sex sunt casus - Nominativus, Genitivus etc. vel casus nominandi, casus gignendi, casus dandi, casus accusandi, casus vocandi, casus auferendi.

Tria sunt genera: (genus) masculinum, femininum, neutrum.

M. Primae declinationis qui casus sunt consoni (semblables – in exitu similes; exitus similes habent; congruentes)?

Quae est regula (praeceptum, lex grammatica – règle de grammaire)?

Hoc est praeceptum in perpetuum (la règle générale).

Fac ut lex grammatica postulat (faites selon la règle).

Tu confundis Dativo Accusativum (vous confondez).

Qui casus sunt casus obliqui, qui recti, Thoma?

Th. Nominativus est casus rectus, ceteri sunt obliqui.

M. Quot sunt numeri?

Th. (Numerus) singularis et pluralis.

M. Estne dicendum: in Genitivo aut Genitivo (au génitif); in singulari (plurali) aut singulari?

Th. Varro dicit: in singulari, in Genitivo; si vero casus conjunctus est cum numero, in omittitur v.g. singulari Dativo, plurali Accusativo (au pluriel).

M. Dic artus plurali Dativo.

Affer exemplum; utere exemplo (donnez un exemple).

Nonne Genitivus primae declinationis congruit Dativo (consonus, congruens est — le même)?

Dic nomen aliquod, quod plurali careat, (qui n'a pas de pluriel).

Th. Sapientia — fortitudo — aurum.

M. Dic nomen, quod singulari careat. — Divitiae.