M. Quam partem pronomen in ista sententia obtineat, scire volo (quel rôle jue le pronom dans cette phrase).
Pro quo nomine subjicitur (cuius nominis locum tenet—quel nom remplace-t-il)?
Quod verbum cum eo conjungitur (cum eo cohaeret—s'y, rattache)?
Quibus particulis pronomen augeri potest (renforcer)?
N. Particulis ce, pte, met v.g. hicce, suopte, memet, sibimet; suapte manu eum occidit (de sa propre main).
M. Flecte (declina) verbum amare (conjuguez).
Quod est insigne secundae conjugationis (marque distinctive)?
N. e longum.
Est haec proprietas secundae conjugationis, ut in pluribus temporibus e longum retineat (obtineat).
Proprium secundae conjugationis est e longum.
M. Quomodo tempora composita verbi passivi flectuntur?
N. Flectuntur auxilio verbi esse; verbo auxiliari esse; verbum esse adhibetur ad ea flectenda.
M. Verbum monere quomodo facit in praeterito (quomodo transit in praeteritum)?
N. Monui.
M. Dic subjunctivum instantis vel praesentis (le présent du subjonctif).
N. Moneam.
M. Hoc verbum quomodo facit in subjunctivo imperfecto (à l'imparfait du subjonctif)?
Quae sunt verba modi personalis (à un mode personnel)?
Verbum neutrum quid designat (exprime)?
N. Designat statum aliquem (habitum, conditionem).
M. Quibus signis agnosci (recognosci, internosci) potest verbum esse transitivum aut intransitivum?
N. Actione verbi, quae aut refertur (transit in) ad rem aliquam aut non refertur; res vero, ad quam transit, objectum appellatur.