Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/151

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 137 —

Verbum transitivum conjunctum est cum objecto recto, vel obliquo (le verbe a un régime direct ou indirect).

M. Quae verba requirunt (exigunt) geminum Accusativum (double)?

N. Appellare, vocare, nominare, creare, etc.

M. Quo cum casu haec verba junguntur (conjunguntur — sont-ils construits)?

Quid indicat (designat) modus subjunctivus?

N. Id quod fieri potest, sed nondum est (la possibilité et non pas la réalité).

M. Quid notat verbum passivum?

N. Notat actionem toleratam (exantlatam — soufferte).

M. Quomodo fit verbum contractum?

N. Coitu syllabarum gignitur.

M. Quae alia etiam verba ex his sunt (appartiennent à cette classe; in eorum numero sunt; inter ea sunt; in eorum numero referuntur; — his annumerantur — sont de cette sorte)?

Alia non hujus loci sunt (n'ont rien à faire ici).

Alia mutant (convertunt) a in i v. g. cadere, incidere caedere, incidere.

Hoc, quaeso, penitus memoriae mandate (tradite; memoria tenete — notez bien cela)!

Quid est sententia (enuntiatum, enunciatio — phrase, proposition)?

N. Quidquid eloquimur, quidquid enuntiatur in modum judicii.

M. Quae sunt sententiae partes maxime necessariae — (parties essentielles)?

N. Subjectum et verbum vel praedicatum cum copula esse.

M. Sententiarum quot sunt genera?

N. Simplices et compositae.

M. Quae sunt partes sententiae compositae.

N. Sententia absoluta seu princeps, et sententia conjuncta