Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/155

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 141 —

Omnia supervacanea et inutilia praetermittens (silentio, tacitus praeteriens, praeteriens et relinquens, missa faciens) utilitate scientiae modum argumenti terminabo (je limiterai le sujet à l’utilité des connaissances; modum faciam argumento utilitate scientiae).

Labore onerati (obruti) plerique nostrum, ut persuasum habeo, scribere satis habebunt (se borneront à) utile esse universe aliquid discere;

alii de solis ignorantiae incommodis mentionem facient (se borneront à);

alii ultra locos communes non procedent (se borneront à);

alii nihil afferent nisi nonnulla exempla (se borneront à);

alii nihil aliud defendent nisi scientiam communem, tritam, vulgarem (se borneront à défendre);

alii denique temporis angustiis exclusi (n'auront pas assez de temps pour) nihil, opinor, scribent omnino.

Sed quid opus est in hoc longius philosophari?

Io! (ah) ultimum in hoc gymnasio commentabimur (pour la dernière fois): quis scit, ubi gentium post sesquimensem (6 semaines) futuri simus.

24. Quae sint indecora.

M. Iam quid sit indignum puero (alienum a puero) bene educato (liberaliter, ingenue educato, bene inorato) videte.

Non decet cum strepitu se emungere (nares emungere). Emunctio (oratoris) frequentior, ut scitis, reprehenditur. Nullo pacto decet manu vel digitis nares tergere.

Indecorum est nares vel aures fodere.

Haud sane decet pituitam naribus obducere. Dedecet post emunctionem linteolum inspicere.

Minime decet in ullo circulo vel coetu cum strepitu screare (cracher).

Mos pravus et detestabilis est ex fenestra despuere, vel in solum cubiculi spuere;