Q. At quid est, cur pater viri peregrini institutioni te committat (envoyer à l'école d'un étranger)? Nonne ludi magistri nostri multo melius te instituant?
Ego puer apud Cajum sedi (Cajo magistro usus sum—aller a l'ecole de), qui adhuc fama eximii magistri floret.
S. Qui sint magistri, equidem nihil omnino curo (m'est tout indifferent), quippe cum, in quacumque schola sedet, puero discenti tantundem sit patiendum.
Q. Numquid iste magister tam acerbe est severus?
S. Summa profecto austeritate, qui virgae non parcat: quem in ridendo vel fabulando deprehendit, is sine misericordia vapulat (plectitur).
Vah, quam satis habebo, si scholam aliquando absolvero; tunc tandem ab omni vi et necessitate (contrainte) liber liberatusque ero.
Q. Patienter exspecta, o bone, et forti animo esto, qui multos laborum socios habeas. Homo enim, ait Sallustius, sorte duxit laborem (sortitus est laborem).
An putas, illos, qui ludum militarem, ludum gladiatorum, ludum fidicinum, officinam eloquentiae, academiam artium frequentant, non item sudare?
Bene igitur spera, amice, (consolez-vous) et illud quoque cogita: nonne is, qui litteris semel est eruditus (qui homo est e schola politus), multo facilius rebus in hoc saeculo consulet suis (faire sa fortune)? Praeterea, qui bene artibus est institutus (instruit dans les sciences)—institutus ad dicendum, ad Latine loquendumah,—ah, quam magnifice jactare se potest (etre fier)!
Ceterum nunquam, dum vives, scholam fuga evitabis: unam egressus in aliam intrabis. An non tota, quam tu adhuc ignoras, hominis vita est schola, quae magis quam quaevis disciplina alium aliter docet veram sapientiam? Plurimi enim sapientiores fiunt experientia praeceptrice (à l'école de), cujus nulla praestantior est disciplina; illi paupertatel magistifa (a l'ecole), quae rebus