Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/161

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 147 —

M. Quidnam est, quod expallescas (pâllir)?

F. Quia ejusmodi accusationem indignor (indignati coepi; iracunde fero), domine.

Edi equidem cerasum ab Antonio acceptum, quod tamen unde habuerit, nescio.

M. Facile est, culpam in alios conferre (transferre, derivare).

Cur et tu, Antoni, tantopere erubescis? Cur obmutescis? Esne in culpa (étes- vous le coipable)? Quodsi ita est, agnosce (confitere) culpam.

A. Furatus sum equidem cerasum, neque vero ego solus.

M. Qui fuerunt facinoris socii?

A. Thomas et Hugo et Sempronius horti murum mecum transcenderunt.

Fredericus autem omnino extra culpam est (ab omni reprehensione abest; justa reprehensione caret, culpa vacat). Ego quidem salva fide ei culpam attribuere non audeam. Nos vero in simili culpa sumus.

M. Quis in delicto vos deprehendit?

A. Possestrix horti, quae in casa multa fronde vestita sedens librum legebat.

M. Istud quidem laudo; nam video te verum dixisse. Accedant noxii (coupable); Fredericus vero extra poenam (impune) est.

Heus Antoni, res seria est.

Quem tamen si admoneas, frustra insumas operam: verba fiunt surdo (mortuo — on prêche à).

Tam saepe te monui, sed recusas sequi bene monentem (bon conseil; bene monenti non obedis; recte suadenti morem non geris).

Ipso hesterno die consilio te adjuvare (consilium tibi dare) volebam; sed salutare consilium meum neglexisti (me monentem sprevisti; non ita fecisti ut suasi, non usus es consilio meo).