Et nunc merito in eas adductus es angustias, ubi consilium haereat.
Ea quae acciderunt, providebam futura.
Non erat mihi dubium, quin ita futurum esset.
Satis prospiciebam hunc fore rei exitum.
Hunc eventum providebam.
Hoc tibi in memoriam revoco: erit (tempus), cum te poeniteat. Sed apud istum, ut dixi, nihil admonitione proficias (obtenir).
Ego quidem, quid porro sit faciendum nescio (je ne sais que faire).
At verba res sequatur oportet (le fait): cedite igitur palmas (étendez les mains), ut severe verberibus in vos animadvertam.
A. Oi! oi! hau, hau! ohe, tu nimis vehementer baculo feris, domine!
M. Meritas poenas luis, verbero; jure scelere tuo plecteris, merito vapulas.
Temeritate vestra hanc vobis contraxistis poenam.
Genus poenae in vos statui mollissimum.
Quid? ego tibi poenam injunxi immodicam (puni trop sévèrement)?
Me accusas in animadversione duriorem esse?
Equidem nihil unquam nec durius nec remissius constituere soleo.
Si quid vero gravius me in te putas statuisse, i questum apud rectorem gymnasii.
Poenam contra meritam accepisti.
Confitere te poena graviore dignum fuisse.
Necdum pertulisti poenarum satis (vous n'êtes pas assez puni; nondum satis superque dedisti poenarum; acerbissimas poenas nondum solvisti), namque post scholam in carcerem vadetis, ubi impransus suum quisque scelus plene luat (expiet).
Discedite jam ad loca.