Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/163

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
— 149 —

Sed mane, Antoni, nondum enim audisti quod est gravissimum (ce qu’il y a de plus important, la chose principale).

Si posthac vel minimam culpam merueris (commiseris, contraxeris), ex gymnasio ejicieris (de gymnasio depelleris — chasser). Hoc fac in memoria retineas.

Veni huc, Petroni, qui pari poena tenearis; an illam lamellam vitream non confregisti (carreau)?

P. Pace tua, domine, dixerim nulla mea causa factum esse (sans aucune faute de ma part).

M. Quisnam in culpa (in causa) est?

P. In me quidem culpa non est; ego non sum in causa; vitium venti erat (ventus in causa erat). Res apparet (manifesta, evidentissima est).

M. O impudens mendacium! Tute in causa es: qui ipse rem viderim, certo scio. Reris me nescire, sed certe scio.[1]
Flecte genua (nitere genibus — mettez-vous à genoux) et genibus innixus (nixus) remanebis, dum in (ad) locum te tuum redire jubebo.
Te (animi) remissione, ludo, merenda privabo (récréation, goûter).
Te ab ambulatione excludam.
Te in ultimo loco collocabo.
Te centum versus Virgilii transcribere et caput unum ex Caesare ediscere jubebo.
Te ex auditorio pellam (depellam, expellam; foras te ejiciam; de auditorio te movebo).
Remissionis tempore solus manebis. —

Heus Stephane, qui potes me praesente tam audacter colloqui cum vicino? Licetne scire, quid ei dixeris.

St. Ex eo sciscitabar, quantae essent fortunae (opes — fortune) patris ejus.


  1. ↑ Adverbium certo cum verbo scire solo conjungitur, certe cum quolibet verbo; certe scio = mihi dubium non est; certo scio = desine dubitare, nam vere scio.