Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/168

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 154 —

Neque in his omnibus operam consumetis frustra, sed bene ponetis (ne pas travailler en vain, mais utilement).

Nunquam igitur industriam remittite (studium remittite, relaxate).

Variis disciplinis impensam operam date.

Opus vobis nunquam deerit; semper satis negotii habebitis. Quod de variis disciplinis disci potest,discite. Omnia discuntur (on apprend tout), ipsa lingua Hebraica, quae ceterum facilem cognitionem habet (facilis est ad discendum).

Imprimis autem excolendi animi studio operam date (in excolendi animi studio elaborate — formation d'esprtt: ad (in) excolendi animi studium incumbite; in excolendum animum operam, studium conferte, impendite).

Bono animo estote. Multi vestri quondam condiscipuli (pristini condiscipuli) studiorum causa jam in academia (litterarum) versantur (sont déjà à l'université); Lovanii vel alibi studiorum causa commorantur (sont à l’université de, ou étudtent à Louvain). Brevi tempore eodem et vos transibitis (migrabitis), nisi alius alium studiorum causa locum petet.

Alius ad historiam studium adhibebit (étudier), alius medicinae attendet, alius philosophiae operam dabit, alius ad mathematica et physica potissimum se applicabit.

Cum vero hic vobis contingat (vous avez l'avantage), ut ad studium impellamini (compellamini): ibi contra periculum in vos ipsos recipietis (porter la responsabilité).

Nunc tempus est laborandi; posterius a vitae laboribus quietem capere jus erit (licebit).

Melius (satius est, praestat, satius esse duco) nunc cum formica laborare, quam postea cum gryllo canere.

Itaque iterum dico : Date operam (nitimini, enitimini, studiose, enixe, sedulo, maxime, imprimis operam date; omni ope annitimini; omiii ope atque opera, omnium