adversis vel fortunae tormentis nos docet patientiam. Sed haec hactenus, ne amplius philosophando tibi molestiam afferam.
Hem, administratne iste magister scholam suam solus?
S. Non solus scilicet: complures adjutores habet, quibus variae disciplinae sunt distributae (assignatae). Doctoribus ad docendum utimur aptissimis (nous avons), quorum sua quisque arte profecto est dignus (fort dans sa branche) nisi forte qui Gracce profitetur (professeur de Grec) minus idoneus ad tuendam scholam esse videatur.
Q. Quod ipse quisque scit, aliis tradere potest (donner).
Quis apud vos Latine profitetur? Quis vobis tradit prae-cepta grammatica (donner la graminaire)?
Quo doctore rhetorico (vel dicendi) utitur classis[1] tua? Quae est docendi ratio eius vel genus instituendi (methode)?
Quem rerum explicatorem habetis (professeur d'histoire)?
Nonne idem geographiam quoque profitetur?
S. Idem sane, qui historiae est peritissimus (qui historia plurimum valet (qui est tres fort). Ipse librum de rebus Belgicis scripsit.
Q. Quo doctore utimini in mathematicis (quis profitetur mathematica)?
Quis est professor sapientiae?
Quis vobis tradit litteras (litterarum historiam)?
S. Cajus, qui adeo est doctus, ut omnes simul disciplinas (doctrinas) tradere possit. Idem nuper praecepta
- ↑ Quintilianus ait: « Praeceptores mei pueros in classes distribuerant »—Prima, secunda, nostra, vestra classis.
Cum de loco agitur, ubi docetur = auditorium v. g. subsellia hujus auditorii (les banes de cette classe). De doctrina dicimus schola v. g. Magister hodie scholam non habet (ne doune pas classe). Hodie scholam non habemus. Inter scholam fabulari non licet (pendant la classe).