de mathematicis conscripta edidit (un manuel de).
Q. Quis vos religione instituit (donne la religion)?
Quis vos rhetoricam docet (tradit praecepta dicendi)?
Quis vos fidibus, equo, armis docet (musique, escrime)?
Quot pueri docentur musica, equo, armis, (discunt musicam)? Quis vos arte gymnastica instituit?
S. Demetrius nos ad battuendum instituit (à nous battre au fleuret); me equo docendum non curo (prendre des leçons d'équitation).
Q. Hui, tu pure et Latine loqueris; quis te loqui instituit (donner les leçons)?
S. Duo doctores me lingua Latina erudiverunt (instituerunt).
Q. Quid igitur tibi de schola vestra videtur?
S. Institutio religionis ceterarumque disciplinarum perfecta vix quidquam (l'enseignement—ne laisse rien à désirer), institutio (praeceptio) vero linguae Graecae, ut dixi, multum relinquit.
Q. Quis...
S. Ohe, Quinte, ne me moreris, alias tibi respondebo; nisi enim jam strenue cucurrero, schola, priusquam pervenero, jam in exitu aut vero dimissa erit.
Serius universe idem declarat quod sero: qui post tempus constitutum venit, sero vel serius venit. Cum vero de comparatione aliqua agitur, serius, non sero, usurpatur.
Qui tarde venit, sibi tempus sumit, neque vere semper serius venit.
Magister. Quid hoc sibi vult, Semproni, quod tota semihora serius ades? Unde fit istud? Age, dic causam.
S. Molestissime fero, domine, quod maturius non adfui,