Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/183

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 169 —

M. At saepissime inveni « versio, conversio, translatio, traductio » v.g. ad verbum expressa, mendosa, vitiosa, accurata, parum accurata, falsa, vaga, liberior, soluta, etc.; nonne haec quoque sunt licita?

H. A recentioribus ista quidem verba confidenter (haud cunctanter, sine ulla dubitatione) usurpantur: cum vero apud scriptores veteres et praecipuos nihil inveniatur nisi «interpretatio», hoc vocabulum sermone puro et Latino solum admittendum esse censeo.

Is autem qui interpretatur, interpres est v.g. interpres fidus, diligens, religiosus (soigneux).

M. Cur non « accuratus »?

H. Quia « accuratus » sensuit, passivum habet = cum cura fatum; itaque de rebus dici potest, non de hominibus v, g. oratio accurata, sermo accuratus, litterae accuratae, sed nunquam homo, scriptor, poeta accuratus.

Sed: homo in historia diligens; diligentissimus antiquitatis investigator, rerum Romanarum auctor religiosissimus (exact).

At contra: accurate loqui, scribere, facere, tractare, disputare, administrare, quia accurate hic significat cum cura.

M. Tu rem tenes (tu rem tetigisti acu; res ita est, ut dicis; plane ita res est, ut dicis; planissime — très vrai) Quibus verbis notas, Marcelle, « traduire »?

Mr. Optimi Latinitatis auctores verbis utuntur vertere, convertere, expriniere, interpretari, reddere, transferre, efferre.

M. Et quomodo verba ista construuntur?

Mr. Vertere, convertere, transferre aliquid de vel ex lingua in linguam; at: aliquid Latine reddere, exprimere, interpretari; verba alicujus ipsa efferre.

Opus aliquod in linguam Latinam transferre.

Aliquid Latino sermone interpretari.

Graece scripta Latine reddere.

Graeca in Latina (Latinum) convertere.