Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/19

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 5 —

sed quidam ex familiaribus patris mei mihi obviam factus varia de schola nostra a me sciscitabatur, quem salva urbanitate praeterire non potui.

M. At paucis et tamen humaniter respondere potuisti. Nunc quidem excusationem tuam accipio, sed fac alias tempore (ad tempus, in tempore) adsis.

Et tu, Valdemire, aliquanto serius venisti (considérablement).

Ubi moratus es? Cur cessasti? Cur tam serus ades?

V. Paulo equidem serius veni, sed non ita diu post te, domine.

M. Adsimne serus ego, nihil ad te attinet; certe vero tuum est ad tempus adesse. Heri quoque admodum sero venisti, atque etiam in consuetudinem tibi vertit quotidie fere non solum paulo, sed etiam multo serius venire. Ut in posterum ad horam constitutam adsis, volo. Intellextin'?

V. Ita plane et quandoquidem nunquam sera est ad bonos mores via, omni ope atque opera enitar, domine, ut hoc meum vitium emendem.

M. Videbimus. Fac strenue promissum praestes; serius ocius (citius tardiusve) enim poenitebit eum, qui puer negligentia assueverit. Et te, Petroni, ut caveas monuerim; neque enim tu ad horam adfuisti. Vereor, ne et te aliquando poeniteat. An consuetudinem penitus haerentem abjicere (deponere, exuere) postea non sero erit?

P. Pace tua, domine, dicere liceat, me, postquam propter dolorem dentium tota nocte vigilavi, hodie mane paulo serius e lectulo surrexisse.

M. Sero (serus) te excusas. Serius, quam oportuit, te purgas. Istud post tempus mihi revelasti; non accipio excusationem, quae, num vera sit, incertum est. Muta mores tuos (corrigez-vous). Oportet te adesse ad tempus.

Nonne et tu, Claudi, tardiuscule venisti (un peu trop tard)?