Latina non satis esset locuples, per quam liceret delectum verborum facere. Non nemo praeterea a communi verborum more discedit, quia sibi persuadet (se flatte) sermonis elegantiam in verbis consistere, quae ab usu quotidiano recedant. Quidni loquantur ut consuetudo loquitur (ex
communi verborum more)?
Sicut enim panis cibis praestat ceteris, ita quotidianus sermonis usus (usus sermonis, usus loquendi quotidianus, communis mos verborum, communis consuetudo sermonis) verbis quaesitis. (arcessitis, affectatis, putidis — recherchés) praestat.
Sed hactenus.
Georgius Paulo ante dixit: « Istud cave dubites »; unde fit, ut Accusativum istud cum verbo intransitivo conjunxerit, Hilari?
H. Nonnulla verba intransitiva, imprimis illa, quae affectum aliquem animi declarant, cum Accusativo pronominis neutrius, ut: id, hoc, illud, istud, ipsum, idem, quod, quid, aliquid, vel cum Accusativo adjectivi pronominalis neutrius, ut: aliud, ullum, nullum, nonnullum, utrum, alterum, neutrum, alterutrum (l’un ou l'autre), utrumvis, unum, multa, conjungi possunt.
M. Affer exempla.
H. Istud cave dubites.
Illud tibi non assentior (en cela).
Alterum dubito (je doute de l'un des deux).
Hoc gaudeo (je m'en réjouis).
Hoc non laboro (je ne me soucie pas de cela).
Unum hoc omnes student.
Stomachor omnia (je suis fâché de tout).
Non possum idem gloriari (en cela).
Utrumque laetor.
Aliquid tibi succenseo.
Quidquid subveneris, nobis gratum erit.