C. Horae momento tantum serius, domine, (temporis momento, puncto temporis tantum,—unе minute). Commodum enim octava sonuerat, cum scholam intravi (precisement).
M. Esto; sed et tibi decretum esse videtur: « Sero, verum aliquando tamen ».
C. Benigne me audias, rogaverim, domine. Antonius enim in culpa est, qui me comitans identidem dicebat: « Ne tantopere festinaveris, Claudi; satis mature aderimus ». Nisi me ille fefellisset, horae quadrante citius ideoque tempestive venissem (nulla prorsus in me mora fuisset).
M. Num oportuit te esse tam credulum?
Statimne (illicone), quae ille dixerat, credere oportuit? Hem, sero sapiunt Phryges!
Heus tu, Antoni, illud aliam mihi rem in memoriam revocat. Heri sera nocte a statione viae ferreae revertens to in propatulo aedium (dans la rue) vidi. Quid? tu ita solus in serum noctis ambulas?
A. Cum pace tua, domine, dixerim verisimile esse te errasse, quippe cum heri vesperi, cujus rei pater meus testis erit, hora nona cum tardissime cubitum iverim.
M. Potest, ut me fefellerim; sed plane non dubitabam, quin tu esses.
A. Non fui equidem, mihi crede, domine; neque enim fieri potest, ut quis Romae sit, cum est Athenis. Atqui pater meus, qui postremus cubitum it (qui se couche le dernier), hora decima vespertina quotidie domum claudit. Ego vero jam hora octava cum citissime, vel hora nona cum tardissime in lectum me recipere consuevi.
M. Relinquamus rem in medio: posterius (plus tard) fortasse videbimus, recte an perperam judicaverim. Jam aliquando mendacio me fefellisti; quid postea factum sit, nemo ex his, qui adsunt, ignorat.
Tu quoque, Edmunde, nimis sero (parum mature) venisti.