(Guilelmus et avunculus ejus)
A. Jam habes, mi puer, quid apud nos sit novi et tempus urget ad proficiscendum. Cum vero primum hodie in isto gymnasio versari mihi liceat, hanc veniam mihi dabis, ut prius studio novi aliquid cognoscendi plane indulgeam.
G. Quaere modo, mi avuncule, tibi quam accuratissime potero, ad omnia respondebo. Visne scire, quem ad modum dies apud nos sit disposita, vel quem ordinem in studiis servemus?
A. Quando surgitis mane e lecto?
G. Bene mane, mi avuncule, hora quinta aut paulo ante, cum homines foris adhuc altissimo somno pressi in utramvis aurem dormiunt.
A. Istud satis mirari non possum, quod vobis non grave est tanto mane somnum rumpere (frangere, abjicere).
G. Non negaverim, mi avuncule, nonnunquam grave scilicet esse, praecipue quando hiems saevit (per nimiam vim frigoris), cum vix quisquam libenti animo a lecto se avellat.
A. At quomodo vos pueri, tantopere somno dediti, expergiscimini (s'éveiller)? Senex equidem fateor, me hora tam insolita somno minime excitari.
G. Neque ego, mi avuncule, nisi quis, cujus est quotidie ceteros excitare, ostiatim pulsaret.
A. Et quantum tunc vobis est temporis ad cultum corporis (toilette)?
G. Breve tantum, horae fere quadrantis, quam ob rem ubi primum signum datum est,ex lecto suo quisque desiliat oportet. Cito aqua frigida faciem lavando somnum excutio (expello) et vestibus indutis propere ad sacellum (oratorium) me confero, ubi cum ipso quintae sonitu preces matutinae incipiunt.