Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 8 —
 
3. Excusandi modus.

M. Quomodo, Alexi, construitur verbum excusandi?

A. Exemplum proferam, domine, quo res explanetur.

1. Petrus semet ipsum et Paulum apud praeceptorem vel praeceptori excusat.

2. Petrus apud praeceptorem valetudinem excusat vel—sc valetudinis causa excusat (s'excuse sur).

3. Petrus praeceptori moram (tarditatem) excusat vel de mora sua se excusat (s'excuse de).

M. Si tu esses praeceptor, quid diceres Petro?

A. Tu nimis saepe excusationem quaeris, Petre (cherches à t'excuser).

Initium sermonis tui semper ab excusatione oritur.

Semper promptus es ad causam confingendam vel reperiendam (pretexte).

Tu aegrum te esse facile causaris (pretendre); semper in promptu habes causas.

Saepius justo a schola abes excusatione morbi (per causam, nomine, simulatione morbi; causa interposita, illata, te aegrotare; causans, causam interponens, inter serens, te aegrotare—sous pretexte).

Qua modo usus es, excusatio non est idonea (honesta—valable).

Ista est excusatio, quam modo excogitasti.

Vitium est, quod nihil excusationis habet (excusationem non habet).

Tibi excusatio potest esse nulla (tu n'es pas excusable).

Quam potes afferre excusationem?

Mihi quidem non satisfecisti.

Nihil tibi facilius quam alicujus rei uti excusatione.

Vitio tuo venia dari non potest.

Hoc est indignum venia (venia caret —inexcusable).

Istud tibi non dat excusationem (ne vous excuse pas).